useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Collection: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)
Charter Nr. 135.
Date: Soror L. prelata totusque in valle beate Marie conuentus uniucr- sis presens scriptum inspecturis salutem in domino. Notum esse uo- lumus, quod diligenti tractatu prehabito prospicientes ecclesie nostre expedire de communi consensu uendidimus ecclesie sanctorum Aposto- lorum in Colonia annuatim censum trium solidorum, quem habuimus de domo sita prope capellam sancti Reinoldi in Colonia. Ne autem hec actio tam rationabiliter consummata in posterum ab antiquo pos- sit turbari, propter abundantem cautelam presentem cartam conscribi fecimus et sigillo ecclesie nostre communiri.
Abstract Das Kloster Marienthal verkauft der Kirche von St Aposteln den Erb- zins von einem Hause bei der St. Beinolds-Capelle. — 1233, im Mai.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 277.
Date: 1. Antiqua autem maior ecclesia duos habuit choros et cryptas duas. Superior chorus erat sancti Petri; inferior, qui erat inter duas turres campanarias ligneas fuit chorus beate Marie virginis. Item in dextera turri erat altare sancti Stephani et in sinistra altare sancti Martini. Item in choro sancti Petri fuerunt tres magne fenestre iuxta altare et similiter in choro beate Marie virginis. In lateribus vero superiores fenestre fuerunt viginti quatuor hinc et hinc. Item versus altare beati Martini fuerunt tres et una super altare. Item versus altare sancti Stephani fuerunt tres et una super altare. Item versus altare sancti Severini, quod situm apud ianuam, per quam de ecclesia ad gradus beate Marie intratur ad maiorem, ubi quondam una turris, fuerunt quinque fenestre et una super altare. Item versus altare Cosme et Damiani in dextero latere, ubi quondam turris altera, fue- runt quiuque fenestre, et una super altare. Item in latere, in quo edificata est gerkammer, inferiores fenestre sex. Item in alio la- tere versus austrum inferiores fenestre duodecim. Item circa altare sancti Petri erant quinque rotunde fenestre et supra altare beate Marie virginis ex utraque parte maiestatis una rotunda fenestra. Sic etianI fiet Deo dante completo novo opere.
Abstract Beschreibung des alten Domes, namentlich der Fenster desselben.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 916.
Date: Erbe. — 1241.
Abstract Christina Bncen nebst ihrem Manne Goiwinns von Vriesheim verzich- tet zu Gunsten ihres Bruders auf das von ihren Eltern herruhrende

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 287.
Date: Viris discretis ac dilectis iudicibus, scabinis ceterisque ciuibus in Colonia. Scabini de Dam salutem et omne bonum. Scire debetis, quod cum grauis discordia iam dudum esset inter ciuitatem et communita- tem vestram Coloniensem et oppidauos Gandeuses ventilata et sub- orta, propter quod predicti oppidani Gandenses ciues vestros Colo- nienses ac bona eorum occuparunt et detinuerunt, ipsos tam in rebus quam in personis molestaudo, quod cum vestri ciues eorum iniuriam repellendo volentes eorum dampna euitare personas et res oppidano- rum nostrorum et de bruge et aliorum oppidanorum ad terram flan- drie et hainonie pertinentium occasionc dicte discordie detinue- runt, dicta vero discordia de consilio discretorum virorum et ordina- tione in perpetuum est sopita et extincta, ita quod occasione dicte discordie inter vos et nos nulla questio vcl discordia moueri poterit vel suscitari in perpetuum, nec aliquis oppidanorum nostrorum vel ciuium vestrorum occasionem queret malignandi ratione discordie supradicte. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presens scriptum sigillo oppidi nostri est communitum.
Abstract Die Schoffen von Dam bekunden, dass zwischen den Stadten Gent und Koln eine Aussohnung Statt gefunden habe. — 1249, 12. November.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 423.
Date: Nos Th. nobilis de Valkenburg vniuersis has litteras visuris no- tum facimus, nos debere Alberoni scallen ciui1) Coloniensi triginta marcas denariorum Coloniensium, quas sibi in proximo medio mayo bona fide soluere promisimus et soluemus. Quod si hoc non facere- mus, posuimus sibi fideiussores dilectos amicos nostros Heynonem de Vorste et Engilbertum de milenvorst, qui moniti simul intrabunt Co- lonie in hospicium, quod ipsis a predicto ciue fuerit demonstratum, ante solutionem predicte pecunie nullatenus exituri. In cuius rei testi monium presentem litteram eidem Al. tradidimus sigillo nostro com-
Abstract Theoderich von Falkenburg bekennt, dem Albero Schall dreissig Mark zu schulden, nnd stellt als Biirgen Heino von Vorst und Engelbert von Milenvorst. — 1261, 13. December.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 180.
Date: 1238
Abstract Erzbischof Conrad bestatigt den Miinzer-Hausgenossen das in Nr. 175 von seinem Vorganger Heinrich ertheilte Becht als fiir alle Zeiten un- verbruchlich. — 1238, 26. Mai.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 165.
Date: 1237, 2. November
Abstract Der Bischof Baldericus von Semgallien bekundet, dass er die Kirche und die Altare von St. Severin geweiht habe. — Koln, 1237, 2. November.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 8.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Adolphus diuina fauente clementia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus cunctis Christi fidelibus, ad quos presens pagina peruenerit, in perpetuum. Ea, que a mortalibus aguntur, dignum est scripto commendare, ne per tem- poris interualla in obliuionem trahantur, sed scripti declaratione memoriter teneantur. Inde est, quod omnibus tam presentis quam futuri eui Christi fidelibus attestatione presentis pagine notum faci- mus, quod cum quondam inter prepositum maioris ecclesie Coloniensis, Engelbertum scilicet et antecessores suos nec non et milites et uni- uersum populum de Erpele super qnodam nemore eidem uille et predio attinenti exorte essent discordie, iam dicta uniuersitas incola- rum allodii prefati nostro et aliorum prudentum hominum consilio a preposito obtinuit, quod ipsis et suis successoribus ius et communio- nem nemoris prememorati recognouit, ea tamen exempta conditione, quod ipse et successores sui, uidelicet maioris ecclesie Coloniensis prepositi, domini et aduocati eiusdem nemoris erunt et quemadmodum unus de inhabitatoribus predii predicti communione lignorum nten- tur. Ut autem hoc factum stabile permaneat et in omne euum incon- uulsum, sigillo nostro et prepositi dignum duximus corroborari. Huius rei testes sunt: Engelbertus maior in Colonia prepositus. Godefridus capellarius. Uruno de Bensheim. Arnoldus. Godefridus. Hermannus aduocatus Coloniensis. Hermannus marschalcus. Henricus marschalcus. Henricus dapifer. Otto camerarius et alii quam plures.
Abstract Erzbischof Adolf bekundet einen Vergleich, nach welchem der kdlner Dompropst Herr und Vogt des erpeler Waldes sein, die Einwohnerschaft von Erpel aber Nutzungsrecht daran haben soll. — 1203.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 354.
Date: 1255, 21. Mai.
Abstract Erzbischof Conrad bestimmt, dass die Hausgenossen an jeder Mark Silber, die sie pragen, vier kolnische Denare Gewinn machen durfen.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 94.
Date: Iu nonrine sancte et indiuidue trinitatis. Henricus dei gratia sancte 1226 Coloniensis ecclesie archiepiscopus tam futuris quam preseutibus. Licet omnibus subiectis nostris ex debito officii et regiminis nostri gratiam et fauorem nostrum teneamur impertiri, tameu ciuitati Colo- niensi, que retro longis temporibus honore, libertate et iure speciali gauisa est et ab antecessoribus nostris dinoscitur honorata, cupientes prouidere, ipsius honoribus atque utilitatibus dignum duximus modis omnibus intendere. Ne igitur aliquo casu prefata ciuitas a nobis uel ab alio super iure, libertatibus suis et bonis consuetudinibus uel ci- ues possiut molestari, tam ipsorum quam nostrc tranquillitati inten- dentes atque omnia iura et libertates ipsorum nec non ct bonas con- suetudines, que omnia habuerunt usquc ad tempus clectionis bone memorie predecessoris nostri archiepiscopi Engilberti approbantes ipsa inuiolabiliter obseruari precipimus, saluo nobis in omuibus iure ab ecclesia Colouiensi et a predecessoribus nostris infra bannum ciuitatis Coloniensis usque ad tempus electionis supradicti predeces- soris nostri archiepiscopi Engilberti similiter obseruato, ita tamei), quod si super memorato iure nostro et ecclesie uel ciuitatis iure siue consuetudine dissensio uel questio fuerit suborta, ipsa per sen- tenciam scabinorum nostrorum iuratorum Coloniensium sub iuramento commonendorum debeat diffiniri, dum modo eorum pronunciationi et consensui non pauciores iutersint scabiui quam septem et eorum dif- finitio ac sentencia rata obseruabitur. vt autem hec omnia, que pre- missa sunt, firma ct inconuulsa permaneant, presentem cartulam in huius rei testimonium et perpetuam firmitatem fecimus conscribi et sigilli nostri appensione communiri. •
Abstract Heinrich, Erzbischof von Koln, bestatigt unter Wahrung seines eigenen Bechtes der Stadt Kdln alle Bechte und Gewohnheiten, die sie bis zur Wahl Engelberfs I. besessen. — 1226.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 447.
Date: 22. Marz.
Abstract Erzbischof Engelbert bekundet, welche Vorschriften er den Munzer- Hausgenossen fur die Prage der Marken gegeben habe. — Bonn, 1263,

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 499.
Date: Priores et capitula Ecclesiarum ciuitatis et dyocesis Coloniensis vniuersis presentes litteras audituris salutem in omnium saluatore. Quoniam non leue discrimen incumbit quandoque siluisse quod con- gruit, veritatem rei geste non possumus nec debemus silentio prete- rire. Hinc est quod ad vniuersorum noticiam peruenire cupimus, quod cum inter venerabilem patrem ct dominum nostrum Engelbertum archiepiscopum Coloniensem ex vna parte ct nobiles viros 0. Gelren- sem, Wilhelmum Juliacensem, A. de monte Comites, Gerlacum de ysenburg, Ciues vniuersos Colonienses et alios eorum coadiutores ex altera, grauis fuisset dissensio scu discordia suscitata, pro eo quod ipsi nobiles, ciues Colonienses et alii eorum complices, qui commu- nem pacem terre iurauerant, molestum et egre ferebant, quod idem dominus noster archiepiscopus Coloniensis inconsueta theolonia et pe- dagia tam in terris quam in aquis statuerat et recepit et per hoc pacem turbaret generalem; tandem dicti nobiles pro communi pace formanda et firmanda apud Nussiam conuenerunt, ut eundem domi- num nostrum archiepiscopum ibidem existentem ad obseruanciam eius- dem pacis communis inducerent cum effectu, viri vero venerabiles et discreti Decanus maior, Dccanus ecclesie s. Andrce, choriepiscopus maio-
Abstract Die Prioren und das Capitel der Stadt und Diozese Koln bekunden, dass Erzbischof Engelbert II. die Einigung, welche er hinsichtlich des von ihm erhobenen Zolles zu Neuss eingegangen, gebrochen und bei einem Einfalle in das Land des Herzogs von Julich von diesem zum Gefange- nen gemacht worden sei. — 1267, 23. October.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 235.
Date: 1244 Conradus dei gratia s. Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri iuiperii per Italiam archicancellaiius dilectis suis Preposito, Decano et capitulo s. Cuniberti in Colonia eternam in domino felicitatem. Cum uos nostris compatiendo necessitatibus et damnis de mera uestra liberalitate et uoluntate spontanea decimam fructuum prebendarum uestrarum presentis anni et sequentis anni uicesimam in nostrum subsidium donare decreueritis, nos beneuolentie uestre gratam cu- pientes uicissitudinem rependere, uobis indulgemus, ut preter annos gratie, quos hactenus consueuistis habere, unum annum gratie singuli uestrum siue moramini in claustro uestro in eo statu, in quo nunc estis, siue religionem intraueritis a tempore istius nostre concessionis tam uos quam successores uestri in perpetuum obtineatis, ita quod quicquid de fructibus prebende uestre per ipsum annum siue per uos siue per manufideles uestros fuerit ordinatum, ratum et firmum per- maneat, et precipimus predictam nostram concessionem siue indulgen- tiam sub pena excommunicationis iam late inuiolabiliter obseruari.
Abstract Erzbischof Conrad trifft Bestimmungen hinsichtlich des Gnadenjahrs im Stift St. Cunibert. — 1244, im Mai.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 459.
Date: Wir Walraue der Herzoge van Limburg Duen gruzen die Riehtere, die Scheffene, den Rait inde die bfirgere van kolne gemeine. Wir duen uch kfint, dat wir herren Gerarde Scherfginne, deme Rieddere inde deme burgere van kolne hauen gegeuen vunfzich marc kolchir penninge an den hfindirt markin, dic vns die stat van kolne sculdich is ze geue vans nu sente Mertins missen kumt vuer ein iair. Inde biden wir vch, dat ir ieme die vfirderliche geuet. Inde so wanne ir ieme diese vfirsprochgene penninge gegeuen hait, so scheldin wir vch quit mit diesme intgeinwordichme brieue.
Abstract Herzog Walram von Limburg ubertragt einen Theil einer Forderung, die er an die Stadt Koln hat, dem Bitter Gerard Scherfgin. 1263, 18. August.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 448.
Date: Capitulum Coloniense vniuersis presentes litteras inspecturis. No- tum faeiimis et tenore presentium protestamur, quod nos domum sitam iIj curia Coloniensi attingentem pomerium domini archiepi- scopi prope palatium, que fuerat bone memorie Godefridi quondam
Abstract Das Domeapitel ubertragt dem Barbierer Arnold ein Haus auf dem Bischofsgarten in der Nahe des Palatiums. — 1263, 14. April.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 138.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Mabilia filia Appol- lonii Errebolt et Hadewigis post mortem suam pro remedio anime sue et mariti sui Pelegrimi tradidit et remisit conuentui predicatorum sancte crucis in Colonia quatuor marcas reddituum, quas Ricolfus filius Pelegrimi nigri de hereditate, que sita est inter pannorum uen- ditores, in qua dictus Ricolfus pannos suos uendere solet, hereditarie annuatim persoluit, sicut in sua possidet proprietate, item post mor- tem suam dimidietatem domus site in platea reni prope domum Vol
Abstract Mabilia, die Tochter des Apollonius Errebolt, macht Vermachtniise zu Gunsten des Prediger-Convents zu Koln, des Prediger-Ordens in Deutsch- land und anderer Corporationen wie Personen. — 1233.

Images4
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 170.
Date: 1237.
Abstract Mechthildii, Witwe von Budolf de Vulpe, verfiigt iiber ihr Eigenthum zu Gunsten ihrer Sohne. — 1237.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 885.«)
Date: Nos Conradus dei gratia s. coloniensis ecclesie archiepiscopus, ytalie archicancellarius, et nos Judices, scabini ac vniuersi ciues co- lonienses. Notum facimus vniuersis litteram hanc uisuris, nos super denariis ceruisialibus ita iuuicem concordasse et vnanimiter conue- nisse, quod quam cito ab horum perceptione exierint illi qui per- cipiunt nunc eosdem, nos extunc ipsos usque per continuum instans decennium percipiemus in equali per omnia portione, ita quod nobis archiepiscopo nostra medietas et nobis Judicibus, scabinis et ciuibus medietas nostra cedat.
Abstract Erzbischof Conrad und die Stadt K51n einigen sich iiber den Empfang der Bierpfennige. — Bonn, 1258, 18. Marz.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 46.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod $da vidua in pla- tea molendinorum contradidit et remisit Theoderico filio suo et vxori sue Richmfidi domum, que sita est iuxta cappellam in Flatea Salis versus Rhenum superius in foro Butyri, ea condicione, quod ipse Th. et vxor sua R. de eadem domo quolibet anno vi marcas recipient et quod super est predicta vda in vsus suos conuertet. Post mortem uero Me prememorate predicti Th. et R. eandem domvm cum inte- gritate possidebunt. Item eadem vda contradidit et remisit predictis Th. et R. domum et cellarium cum camera sitam in Schor- lachirgazzin et aream, que iacet iuxta domum, que fuit Henrici de Witerche, post mortem eius sine contradictione possidendam et cum censu, qui spectat ad eandem aream, tali condicione, si prolem ha- buerint, eius sit, sin autem, predicta R. vsvmfructum inde recipiat quam diu uixerit, post mortem Th. mariti sui et postea R. defuncta tota supradicta hereditas ad proximos sepedicti Th. reuertatur heredes.
Abstract Die Witwe Uda aus der Muhlengasse uberlasst ihrem Sohne Theoderieus ein Haus auf dem Buttermarkt. — Gegen 1214.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 257.
Date: 1247, im April.
Abstract Vergleich uber die Verwaltung der Prabenden an dem St.-Gereons-Stift.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 320.
Date: 16. Juni.
Abstract Papst Innocenz IV. tragt dem Deehanten von Oinabruek auf, die Stadt Koln zur Anerkennung des durch den Cardinal Hugo ausgesprochenen Schiedsprnchs durch kirchliche Strafen zu zwingen. — Assisi, 1253,

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 1.
Date: 1200.
Abstract Der Erzbischof Adolf bekundet, dass das Kloster Weiher einen dicht bei Koln gelegenen Zehnten von Ditmar von Dorneslar gekauft habe.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 44.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Engelbertus dei gratia maior in Colonia et beati Georgii prepositus uniuersis hanc scedulam inspecturis salutem in salutis auctore. Uniuersa, que geruntur in tempore, labuntur cum fuga temporis, nisi uiuacitatem capiant a memoria litterarum. Innotescat igitur tam futuris quam pre- sentibus, quod nos defectum prebende fratrum b. Georgii tum ex intemperie aeris tum ex importunitate bellorum prouenien- tem pio et firmo affectu considerantes ad honorem dei et b. uirginis genitricis dei et b. Georgii et sanctorum omnium eccle- siam de Berghe custodie sancti Georgii annexam esse decreui- mus, ut custos singulis annis cuilibet fratrum in purificatione b. uir- ginis candelam unius libre administret, preposito et decano utriquc candelam unius libre ct dimidie, preterea dabit custos annuatim xim solid. ad nocturna luminaria, unum in camera, per quam patebit transitus dominis omnibus ad chorum, aliud ad altare s. Uiti, tertium ad altare b. Johannis euangeliste, et bos denarios soluet custodi dor- mitorii in festo b. Georgii, ut ipse sollicite prouideat predictis lumi- naribus, duas etiam marcas de areis, quas uulgus houezinse uocat, persoluat. Item duas prebendas coci uidelicet et carpentarii eidem ecclesie contulimus. Itaque duo clerici idonei eas percipiant, quos capitulum preposito presentauerit. Simili modo nouale situm sccus Polheim sepedicte contulimus ecclesie. Ut autem hec rata et incon-
Abstract Engelbert, Propst am Domstift und am St.-Georgsstift, erhoht die Ein- kunfte an dem letzteren Stift. — 1214.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 274.
Date: Conradus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri Imperii per ytaliam archicancellarius. Dilectis in christo archi- diaconis, prepositis, decanis, ad quos litterc iste peruenerint, salutem iu domino. Cum dominus Papa Innocentius quartus specialiter omni
Abstract Erzbischof Conrad ordnet mit Biicksicht auf den von Papst Inno- cenz IV. ertheilten Ablass Collecten zum Vortheil der Leprosen bei Koln in seiner Diozese an. — Kbln, 1248, 18. Februar.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 76.
Date: Th. dei gratia quondam Coloniensis archiepiscopus uniuersis christi fidelibus, ad quos hec littere peruenerint, salutem in domino. Nouerit uniuersitas vestra, quod nos pro centum et decem marcis, in quibus tenemur ecclesie ss. apostolorum, obligauimus domum nostram sitam in claustro ss. apostolorum, que iamdiu eidem ecclesie de facto et de iure fuit obligata, ita tamen quod, si ante mortem nostram de predicta pecunia memorate ecclesie per dominum archiepiscopum Colonienscm vel per alium fuerit satisfactum, poterimus ordinare de dicta domo ad voluntatem nostram; alioquin ecclesia ss. apostolorum habebit ipsam in solutum in quantum soluere potest, et poterit intrare pos- sessionem eiusdem domus et ordinare de ipsa sicut ei placuerit. Si vero post mortem nostram aliquis cognatorum nostrorum, qui sit ca- nonicus dicte ecclesie, predictam domum emere voluerit a predicta ecclesia, hoc liceat ei infra annum post mortem nostram, alioquin
Abstract Th., vormals Erzbischof von Koln, gibt sein Haus im Klosterbezirk des St.-Apostel-Stiftes fur 110 Mark demselben in Zahlung, wenn nicht vor seinem Tode der Erzbischof von Koln diese Schuld tilgen oder ein Ver- wandter, Canonich des Stiftes, dasselbe einlosen werde. 1223, im November.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 136.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod magister Ludewi- cus de ueteri cripta in pignore posuit pro xiI marcis Constantino et uxori sue Alueradi dimidietatem tercie partis domus et aree, in qua manent, que contigua est domui, que dicitur ad auream ouem, uersus plateam Reni, sicut1) in sua possidebat proprietate, ubicum- que eos in particioue contingit, in festo beati martini proximo uen- turo redimendam. Quam si non redemerit, predicti C. et Alueradis in proprietatem dimidietatis eiusdem tercie partis scribentur.
Abstract Magister Ludewicus de ueteri cripta verpfandet seinen Antheil an einem Hause und an einer Hausstatte. — 1233.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 380.
Date: 1257.
Abstract Thomas von Sareie und sein Schwiegersohn Theoderich kaufen mehrere Haus-Antheile von Butger Overstolz und seiner Frau Christina.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 321.
Date: 1253.
Abstract Walram, Herzog von Limburg, verspricht den Kolnern auf dem Wege von Koln nach Mastricht und Luttich Schutz und Conduct. — Koln,

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 473.
Date: Notum sit tam presentibus quam futuris, quod officiales parrochie sancte Columbe et tota parrochia ipsius ecclesie cum voluntate et unanimi consensu consilii et ciuium Coloniensium uniuersorum tradi- derunt et remiserunt Lamberto reparatori viarum et Aleydi uxori sue et suis heredibus portam dictam alden erenportze cum noua domo ad antiquam eream portam ct area proxima adiacente ante et retro, subtus et superius, uersus s. Gereonem, qui idem Lamber- tus ibidem edificauit tali conditione, quod iidem Lambertus et uxor sua de dictis porta et domo noua simul et area persoluent annuatim quindecim solidos Col. denariorum iure bereditario in pasca uel post infra quatuor septimanas sine captione parrochie sancte Columbe; quod si ita non soluentur, predicta porta cum domo noua et area adiacentibus extunc ad predictam parrochiam libere et sine contradictione deuoluentur, saluis omnibus defensionibus, que in dicta porta ad di- ctam parrochiam tempore guerre ciuitatis Coloniensis fieri possunt, ascendendo super eam et descendendo, et sciendum, si quis alterum superuixerit, superstes dictam portam et domum nouam cum area liberam habeat diuertendi quocunque uolucrit potestatem saluo iure hereditario superscripto et saluis defensionibus parrochie sancte Co- lumbe, sicut est predictum.
Abstract Die Amtleute von St. Columba iibertragen dem Wegemeister Lambertus und seiner Frau Adelheid die alte Ehrenpforte mit einem Hause gegen einen Erbzins in Erbleihe. — 1264.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 478.
Date: Sanctissimo patri ac domino C.1) dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifici. E.2) dei permissione et eiusdem sedis gra- lia sancte Coloniensis Ecclesie archiepiscopus sacri imperii per yta- liam archicancellarius cum debite subiectionis promptitudine deuota pedum oscula vestrorum. Sanctitati vestre significo, quod secundum ordinationem et pronunciationem G. decani, A. subdecani, Wer. sancti Gereonis, H. sanctorum apostolorum prepositorum, Wilhelmi de Stael- burg, Hartmanni de liuesberg, Gerardi de Hamerstein et Winrici de Wintre, Canonicorum Coloniensium, Willelmi Comitis Juliacensis, Rorici de Rennenberg, G. de Lanscrone, Lamberti de Rembag, Rei- nardi de Hart, Theoderici de kerbos, Ade de vreggene, M. pincerne de are et Winrici de baghem, militum, fidelium meorum, quibus discordiam, que fuit inter me et iudices, Scabinos, Consules et Cines Colonienses occasione captiuitatis mee et aliarum iniuriarum, quas michi intulerunt, commiseram decidendam cum predictis iudicibus, scabinis. Consulibus et ciuibus sum concordatus et quod ipsi iudices, scabini, Consules et ciues super captiuitate mea et aliis iniuriis michi illatis michi satisfecerunt et michi et Ecclesie coloniensi emendam sufficientem prestiterunt et honestam, quare sanctitati vestre supplico, ut super hiis, que specialiter reseruantur sedi apostolice circa casum istum et super aliis, quibus predicti indigent, misericorditer agere dignemini cum eisdem sentencias excommunicacionis et interdicti la-
Abstract Erzbischof Engelbert kiindigt dem Papst Clemens IV. an, dass zwischen ihm und der Stadt Koln ein Schiedspruch gefallt worden und eine Aus- sohnung Statt gefunden habe. — Weiss, 1265, 19. Juni.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 318.
Date: 1253 Uniuersis presentem litteram visuris F. de Brule vicem decani gerens totumque capitulum ecclesie s. apostolorum in Colonia eter- nam iu domino salutem. Uniuersitati vestre duximus declarandum, quod cum uiri prouidi et discreti Gozwinus et Retherus familiares nostri zelo pietatis inductiob remedium animarum suarum et ut perpes in ecclesia nostra ac patrum et matrum corundem in ipsorum anni- uersariis memoria habeatur, tres iornales terre sitos inter Erenporcen et haninporcen, qui habentur de monasterio s. Mauricii, prout in ipsius monasterii litteris super hoc confectis continetur expressum, quos iidem G. et R. suis denariis compararunt, ecclesie nostre libe- raliter donarint, usufructu tamen eorundem agrorum sibi reseruato, talis conditio de nostro consensu et bona voluntate est adiecta, ut si, quod deus auertat, ambo uel alter eorum ad talem deuenerint in- opiam, que sit manifesta, ita quod dictos agros non possint detinerc, eos nobis exhibebunt ad emendum et nos ipsis tantum dabimus, pro quanto ipsi eosdem iornales emerunt. Alioquin illos vendere poterunt, cuicumque ipsis placebit. In cuius rei firmitatem et testimonium presentem litteram conscriptam eisdem dedimus sigfllorum nostrorum munimine roboratam.
Abstract Dm Capitel von St. Aposteln bekundet, dass Gozwin und Betherus ihrem Stifte drei zwischen der Ehren- und Hahnenpforte gelegene Morgen Landes geschenkt haben. — 1253, im Mai.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
< previousCharters0001 - 0001next >