Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 448. , S. 476
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 448. , S. 476


465
prepositi Monasterieusis in efflia nostri concanonici, quam domum 1263 idem Godefridus pro sua memoria in nostra ecclesia perpetuo agenda nobis contulit seu legauit, concessimus Arnoldo rasori eiusque uxori et eorum liberis iure hereditario possidendam, ita uidelicet, quod idem Aruoldus uel uxor eius seu eorum heredes, qui pro tempore fuerint, singuljs annis in festo annuntiationis beate Marie virginis de- cem solidos denariorum Coloniensium camerario nostro assignabunt, tali apposita conditione, ut si idem Arnoldus uel eius heredes dicto termino dictos denarios non soluerint, nulla astringetur pena, sed ab omni erunt liberi captione infra octo dies proximo subsequentes. Si uero ulterius per octo dies tunc sequentes censum detinuerint, tres solidos pro pena dabunt. Si ex tunc infra xiv iumediate sequentes censum cum pena non soluerint, item pro pena dimidiam marcam soluent. Item ex tunc si infra xiv dies proximo subsequentes censum et penam detinuerint, domus eadem ad nos absolute et libere reuer- tetur, nihilominus tamen penam et censum detentum soluere tene- buntur. Si quas etiam expensas edificando ih domo dicta fecerint, a nobis requirere non poterunt neque debent. In cuius rei testimonium presens scriptum eidem contulimus sigilli nostri munimine roboratum.
Datum anno domini mcC sexagesimo tertio. In die Tiburtii1) et Valeriani, martirum.
Nach eincr gleichzeitigen Copie im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 448. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/cd6beb38-445c-46b7-a29a-3948cf127d4f/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success