useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Collection: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)
Charter Nr. 112.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Henricus ordinatione diuina sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus tam futuris quam presentibus uniuersis in Christo renatis, Sicut mirabilis deus olim se in sanctis suis ostendit mirabilem, ita nostris temporibus antiqua ta- liter signa innouat et immutat ad tumbam domini Engilberti uenera- bilis predecessoris nostri, ut certissime credi debeat, ipsum, qui pro iustitia passus est, cum martyribus iam gloria et honore coronatum lucem inhabitare inaccessibilem cum uera luce, que illuminat omnem hominem in hunc mundum uenientem, ut itaque tumba luminis, quod altissimus posuit iam super candelabrum, uideri possit in lumine, placuit nobis super ipsam tumbam lampadem iugiter ardere. Capituli igitur nostri maioris, priorum, nobilium ac ministerialium beati Petri consilio et consensu contulimus de denariis monete nostre, qui uulgo
Abstract Erzbischof Heinrich gibt eine Mark Behufs Unterhaltung einer auf dem durch Wunder verherrlichten Grabe des Erzbischofs Engelbert anzu- bringenden Lampe. — 1229.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 336.
Date: Willelmus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus. Vniuersis Sacri Imperii fidelibus presentem paginam inspecturis gratiam suam ct omnc bonum. Cum disponente diuina clementia simus ad apicem Regie dignitatis assumpti et temporalis gladii accepimus deo nobis
Abstract Konig Wilhelm bestatigt den von Beichsfiirsten und Stadten zu Worms geschlossenen Landfrieden. — Hanau, 1255, 10. Marz.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 158.
Date: Nos Henricus Colonieusis archiepiscopus per presens scriptum notum fieri uolumus uniuersis presentes litteras inspecturis, quod a domino nostro Frederico, Dei gratia inuictissimo Romanorum Impe- ratore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie Rege, per sacras litteras suas et per magistrum Petrum de Vinea, magne imperialis curie iudicem, latorem earum, recepimus in mandatis, ut ad illustrem Re- gem Anglie deberemus personaliter nos conferre. Pro recipienda do- uiina Isabella, sorore Regis eiusdem, quam prefatus magister Petrus de Yinea, tamquam specialis et legitimus procurator Imperatoris eiusdem, consensu ab ea et in eam per verba de presenti habito, sacramento etiam corporaliter prestito in anima et nomine ipsius Im- peratoris, legitime desponsauit, neenon et pro eadem domina ad ipsum dominum Imperatorem, felicibus auspiciis deducenda. Recipi- mus etiam in mandatis a domino Imperatore prefato, ut nomine suo et in eius anima iuraremus, quod ipse predictam dominam in fa- cie ecclesie solempniter desponsabit et coronabit eandem et quod ipsam imperiali honore et affectione maritali tractabit. Et, si forte, quod absit, contingeret Imperatorem eundem prius in fata eon-
Abstract Heinrich, Ersbisohof von Koln, bekundet di« Mandate des Kaisers Friedrioh II. hinsichtlioh der Einholung und des Empfanges der Isabella von England. — Westminster, 1236, 3. Mai.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 274.
Date: Conradus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri Imperii per ytaliam archicancellarius. Dilectis in christo archi- diaconis, prepositis, decanis, ad quos litterc iste peruenerint, salutem iu domino. Cum dominus Papa Innocentius quartus specialiter omni
Abstract Erzbischof Conrad ordnet mit Biicksicht auf den von Papst Inno- cenz IV. ertheilten Ablass Collecten zum Vortheil der Leprosen bei Koln in seiner Diozese an. — Kbln, 1248, 18. Februar.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 121.
Date: 1230.
Abstract Erzbischof Heinrieh raumt den Hiinier-Haasgenossen das streitig ge- wordene Becht der Neuwahl ein ffir den Fall, dasi ein Mitglied der Hausgenossenschaft ohne einen berechtigten Nachfolger verstirbt.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 247.
Date: Capitulum s. apostolorum in Colonia. Vniuersis hoc scriptum in- specturis eternam in domino salutem. Notum esse uolumus, quod nos prospicientes ecclesie nostre utilitat expedire ita ordinauimus et sta- tuimus, quod post licentiam sex septimanarum habitam a decano uel eius uices gerente, si quem canonicorum ecclesie nostre contuma citer abesse contigerit, fructus prebende sue suspendentur per sen- tentiam capituli et cedent totaliter in usus ecclesie. Idem etiam obseruabitur et si ante licentiam sex septimanarum aliquis absens fuerit contumaciter et cum eum redire contigerit, recipietur secundum antiquam consuetudinem et capituli disciplinam, antequam suspensio prebende sue relaxetur. Si autem contigerit, abesse aliquem non con- tumaciter, uidelicet petita licentia uel per se ipsum aut per procu- ratorem suum ad hoc specialiter destinatum, licentia non denegabitur
Abstract Dai Capitel von St. Apoiteln bestimmt die Strafe derjenigen Canonici, welche uber die gesetzliche Zeit abwesend sind. — 1246, im Januar.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 46.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod $da vidua in pla- tea molendinorum contradidit et remisit Theoderico filio suo et vxori sue Richmfidi domum, que sita est iuxta cappellam in Flatea Salis versus Rhenum superius in foro Butyri, ea condicione, quod ipse Th. et vxor sua R. de eadem domo quolibet anno vi marcas recipient et quod super est predicta vda in vsus suos conuertet. Post mortem uero Me prememorate predicti Th. et R. eandem domvm cum inte- gritate possidebunt. Item eadem vda contradidit et remisit predictis Th. et R. domum et cellarium cum camera sitam in Schor- lachirgazzin et aream, que iacet iuxta domum, que fuit Henrici de Witerche, post mortem eius sine contradictione possidendam et cum censu, qui spectat ad eandem aream, tali condicione, si prolem ha- buerint, eius sit, sin autem, predicta R. vsvmfructum inde recipiat quam diu uixerit, post mortem Th. mariti sui et postea R. defuncta tota supradicta hereditas ad proximos sepedicti Th. reuertatur heredes.
Abstract Die Witwe Uda aus der Muhlengasse uberlasst ihrem Sohne Theoderieus ein Haus auf dem Buttermarkt. — Gegen 1214.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 413.
Date: Viris discretis et honestis Sculteto, Scabinis, Consulibus, vniver- sitatique ciuium Coloniensium. Scultetus, Scabini, Consules totumque commune opidi oldenselensis quicquid potest dilectionis et honoris. Tenore presentium vobis innotescat, quod nos opidani de oldensele, singuli ac vniuersi immo nemine inter nos excluso parati sumus, for- mam compositionis inter vos neenon et vniversalem dyocesim traie- ctensem amicabiliter ordinatam pro bono pacis inviolabiliter obser- vare, dummodo xvI I marce, quas apud vos Gerhardus institor noster conciuis minus iuste perdidit, quemadmodum pluribus vestrorum bur- gensium de veritate paret, sicut etiam liquet wolthero dicto sarlacin, in cuius domo prefatus G. noster conciuis tunc hospitabatur, quod memorate xvII marce summe pecunie restituende annumerate fnerant et conscripte, sepedicto G. integraliter persoluantur, v saltem re- laxentur eidem de taxatione summe pecunie, quam uobis traiectenses de compositione inter vos et ipsos condicta soluere promiserunt. Quod si faciendum duxeritis, omnem compositionis seriem a traiectensibus seruatam parati sumus inviolabiliter obseruare, alioquin ordinationi compositionis stare nolentes iniuriam et violentiam nobis in bac parte
Abstract Die Stadt Oldenzaal') erklart, dass sie der zwischen der Stadt Koln und dem Bisthum Utrecht bestehenden Einigung beitreten wolle, wenn einem ihrer Mitburger die Summe von 17 Mark, die er in Koln verlo- ren, ersetzt wurde. — 1260, 1. Juli.2)

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter ^\r. 186.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Lambertus filius Waldemanni de morte fratris sui Henrici per sententiam scabinorum optinuit terciam partem tercie partis dimidietatis domus mansionis patris sui Waldemanni et terciam partem tercie partis octaue partis domus de quatuor mansionibus sub uno tecto opposite domui, que dicitur estas, et terciam partem tercie partis octaue partis cubiculi contigui finali cubiculo, quod oppositum est monete et oppositum cu- biculis Burgensium et terciam partem tercie partis sexte decime par-
Abstract Die dem Sohne des Waldemannus zugefallenen verschiedenen Antheile an Hausern, Gaddemen u. s. w. — 1238.')

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 227.
Date: Vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis. H. dei gratia Dux de Lemburg, Comes de monte, Irmingardis, uxor eius et Adolfus primogenitus eorundem salutem in domino. Quoniam sancte fidei deuoti sumus zelatores, honori dei et sacrosancte matris Ecclesie et saluti animarum neenon et paci totius patrie intendentes sollicite prouidere, scire uolumus uniuersos et presentis scripti testimonio pro- testamur, quod uenerabilis pater C. sancte Coloniensis Ecclesie mini ster et nos una cum ipso, pensato, quod propter tumultuationes multiplices deuotio tepuerit et religionis sit minoratus affectus in Tuiciensi cenobio propter ibidem inhabitantium laicorum frequen- tiam, pari uoto communicato consilio de bona nostra et spontanea uoluntate pro animarum nostrarum remedio muros et turres circa claustrum Tuiciense funditus destrui fecimus et mandauimus et Tur- rim monasterii usque ad inferiorem testudinem humiliari, ita quod deinceps turris eadem per abbatem ipsius Ecclesie siue per quem- cumque alium non debeat eleuari et emunitas ipsius Ecclesie absque murorum ambitu sepibus aut asseribus tantummodo muniatur. Et ut ibidem domino famulantes uiri religiosi absque impedimenti scrupnlo i et strepitu seculari iuxta sui ordinis obseruantiam libere ualeant do- mino famulari, promisimus data fide et promittimus pro nobis et successoribus nostris et heredibus, quod nullas de cetero munitiones uel firmitates nec in territorio nec in iurisdictione nec in uilla uel in claustro aut monasterio Tuiciensi faciemus nec ab aliquo, quantum in nobis est, fieri permittemus. vt autem hec tam a nobis quam a successoribus nostris et heredibus rata seruentur et firma, presentem paginam fecimus conscribi et sigillorum nostrorum appensione ro- borari.
Abstract Heinrich, Henog von Limbnrg und Graf von Berg, Irmgard, seine Frau, und ihr erstgeborner Sohn, Adolf, bekunden, dass sie in Ueber- einstimmung mit dem Erzbischof Conrad die Festungswerke zu Deutz haben niederlegen lassen. — 1242.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 480.
Date: Nos Henricus dei gracia Leodiensis Episcopus et Engelbertus Comes de Marka, quibus diffinicio seu determinacio conposicionis facte inter reuerendum patrem et dominum Engelbertum dei gracia archiepiscopum et ciues suos Colonienses, que hinc inde violata esse dicebatur, ab ipsis archiepiscopo et ciuibus vna cum viris nobi- libus Ottone1) Gelrie et Arnoldo Loysensi comitibus, Theoderico dicto Luf et Theoderico domino de valkenburg, quatuor Prioribus, qui pro- nunciato dicte conpositionis interfuerunt, Lamberto de Renbach, Reynardo de Hart, Winrico de Bacheym et Adam de vrecchene, mi
Abstract Heinrich, Bischof von Liittich, und Graf Engelbert von der Mark ent- scheiden iiber die Ausfiihrung des zwischen dem Erzbischof Engelbert II. und der Stadt Koln gefallten Schiedspruches. 1265, 4. October.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 248.
Date: im Marz.
Abstract Propst Arnold, Dechant Hermann und Capitel von St. Gereon befreien die im Gereonsfelde gelegenen zwolf Morgen Land der Bruder Clein- gedank vom Zehnten gegen eine bestimmte Jahresleistung. — 1246,

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 64.
Date: A.(rnoldus) dei gratia prepositus, H. decanus totmnque capitulum 1219 sancti Gereonis in Colonia omnibus, ad quos presens scriptum perue- nerit, salutem in uero salutari. Ad vniuersitatis uestre uolumus per- uenire noticiam, quod cum edificia nostre ecclesie ex longa uetustate dispacta [sic] iam ruinam minarentur et e rum restauratio dilationem nullam pateretur, unanimi omnium nostrnm consensu decretum est, ut quod communis necessitas deposcebat, communi consilio communibus expensis ageretur et in hoc omnium nostrum uota conuenerunt, ut quorundam de fratribus nostris hoc sollicitudini committeremus eorun- dem arbitrio nos data fide submittentes, ut quidquid ad huiusmodi expensas faciendas de communi omnium nostrum facultate duxissent statuendum, omnes tam absentes quam presentes hanc eorum ordina- tionem ratam deberemus habere et acceptam. Ipsorum autem ordinatio talis fuit, ut quecumque prebende nunc uacantes sint nel quascumque infra triennium huius institutionis uacare uel quibuscumque personis preter sacerdotes conferri contigerit, cedere debeant ad fabricam ec- clesie post annum defuncti ad biennium, et quicumque frater habuerit prebendam cum mensa, dare debeat de ea marcam. Quicumque uero prebendam habuerit sine mensa, dabit de ea vi solidos. Si quis au- tem prebendam habuerit in pueros [?] locandam uel locatam, et fructum de ea perceperit, siue sit cum mensa uel sine mensa, de ea dabit, sicut premissum est. Prepositus autem et decanus et omnes quocum- que loco constituti siue capellani siue quacumque occasione a choro exempti, ne huiusmodi indulgentia eis imputetur in culpam, eo quod ecclesia per eos debito fraudetur obsequio, preter peenniam, quam de prebenda dare tenentur, superaddent marcam unam. Si qui autem in ecclesia nostra ex his uicarios habuerint, de waringa eorum recipien- tur vI solidi. Capellanus uero prepositi, licet debitum faciat in choro, tamen, quia alias exemptus est, pro hac indulgentia dabit vI solidos. Precentor autem et custos et camerarius de officiis suis dabunt preter debitum prebende quilibet vi solidos. Quicumque uero cellerarius uel pincerna instituatur et institutus de anno in annum in eodem officio permanserit, annuatim de officio suo dabit marcam, scholasticus uero preter debitum prebende de scholastria dabit marcam. Si cui uero uohmtas fuerit studium adeundi uel in Romana curia existendi, si
Abstract Das Capitel von St. Gereon vereinbart die Beschaffung der Mittel zur Bestauration der baufallig gewordenen Kirche. — 1219.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 70.
Date: Frater Philippus beati Lupi Trecensis abbas omnibus presentes litteras inspecturis in domino salutem. Notum facimus universitati vestre, quod in preseucia nostra constituti Mathias Guidonis Marconis, Johannes Judei et Lucas Marquisanus nobiles cives Romani confessi sunt, se tantum recepisse a Girardo nuncio archiepiscopi Coloniensis de debito, quod tenebatur eis solvere dominus E. archiepiscopus Co- loniensis, sicut in litteris domini pape Rome confectis plenius conti- netur, et eciam de debito nonaginta duarum marcharum, quas pre-
Abstract Philipp, Abt von St. Lupus zu Troyes, bekundet eine Abkunft, die Erz- bischof Engelbert verschiedener Forderungen wegen mit romischen Biirgern getroffen. — 1221, October.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 2.
Date: 1200.
Abstract Der Erzbischof Adolf bekundet, dass Propst und Convent von St. Cunibert dem Kloster Weiher das Gut „Nautwardishuue" erblich ubertragen habe.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 423.
Date: Conradus dei gratia sancte coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius. Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in nero salutari. Cum, Ht ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout1) in corpore gessimus siue bonum fuerit siue malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum in- tuitu seminare in terris, quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere ualeamus in coelis firmamque fiduciam tenentes, quoniam qui parce seminant, parce et metent, et qui seminant in be- nedictionibus, de benedictionibus et metent uitam eternam. Cum igitur
Abstract Erzbischof Conrad ertheilt allen Beuigen, welche zum Bau der von dem Cacilien-Stift begonnenen prachtigen Paulinus-Capelle ihr Scherflein bei- tragen, einen Ablass. — Koln, 1261, 19. September.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 86.
Date: v. Non. Oct. Duorum Ewaldorum. Hic dantur II maldra tritici ad panes festiuales ob memoriam Constantini Decani bone memorie. Hic diuiduntur inter presentes fratres in choro quatuor maldra tritici vrbis mensure in hunc modum: Singulis fratribus emancipatis et fructus prebende percipientibus ad primas vesperas denarius unus, ad matutinas denarii II., ubi et scolares can. tantundem habebunt. In missa denarius unus, quod super est, ad secundas vesperas distri- buatur scolaribus exceptis. Hoc statuit magister henricus huius ecclesie scolasticus, qui et hystoriam nouam fecit de beatis ewaldis. Campa- narius denarii duo, quorum tria maldra soluuntur de granario domi norum et quartum soluit uustingus.
Abstract Der Scholasticus Henricus, Verfasser einer Gesehichte der beiden Ewaldi. — Nach 1224.1)

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Ar. 391.
Date: In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Vniuersis, ad quos presens scriptum peruenerit, Judices, Scabini, consules et tota communitas Ciuitatis Coloniensis1) memoriam sempiternam. Cum in- ter nos et Ciuitatem Coloniensem ex vna parte et Ciues et ciuitatem Traiecti inferioris ex altera super diuersis articulis longa ct grauis discordia haberetur, tandem de consilio reuerendi ac venerabilis pa- tris et domini C. dei gratia archiepiscopi Coloniensis et domini G. maioris decani nec non et magistri A. lectoris fratrum ordinis predi- catorum Coloniensium ad consulendum rei publice subditam formam pacis et concordie perpetue communiter duximus ineundam, videlicet si forte, quod absit, in posterum contingeret, Dominum archiepisco- pum, qui nunc est, uel qui futurus est pro tempore dictis ciuibus traiectensibus uel alicui eorum aut alicui hominum terre Episcopi traiectensis in personis uel rebus aliquam iniuriam irrogare, nullam propter hoc ciues traiectenses ciuibus coloniensibus iniuriam nel molestiam in personis uel rebus aliquatenus irrogabunt. Simi- liter ex parte altera, si Episcopus Traiectensis, qui nunc est uel futurus est pro temporc ciuibus coloniensibus uel alicui eonuu aut alicui hominum terre Archiepiscopi coloniensis in personis uel rebus aliquam iniuriam in posterum irrogaret, nnllam propter hoc ciues
Abstract Vertrag zwischen den Stadten Koln und Utrecht, nach welchem die Einwohner von Utrecht sich fiir das von kolnischen Erzbischofen er- littene Unrecht an Biirgern der Stadt Koln nicht rachen wollen; das- selbe versprechen die Kolner den Einwohnern von Utrecht in Bezug auf das von utrechter Bischofen erlittene Unrecht; sie versprechen sioh ferner wechselseitig einen bestimmt angegebenen Schutz. 1259, 22. Marz.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 10«.
Date: In nomine domini amen. Presentis uite negotia consumit oblinio, nisi fidelis scripture testimonio in tbesauris memorie reponantur. Pro- inde sicut presentium constat memorie, ita futurorum transmittitur notitie, quod Conradus camerarius sanctorum apostolorum in Colonia cum consensu totius conuentus eiusdem ecclesie duo cubicula sita ex opposito domus Helprici, que est inter sellatores1) ex una parte conti- gua cubiculo sancti spiritus et ex altera parte cubiculo Hartmanni Gyr, concessit ante et retro, prout ibi iacent, Aleydi et Enhildi filie sue et ipsius Enhildis filiis et filiabus tantum, ita quod annuatim decem et septem solidos colonienses inde persoluant ad duos termi- nos, uidelicet in festo beate Gertrudis octo solidos et sex denarios et in festo beati Mathei apostoli similiter vIII solidos et sex denarios. Et sciendum est, quod quicquid in eisdem cubiculis meliorandum fuerit, predicte matrone uel filii et filie Enhildis cum propriis sum- ptibus sine damno ecclesie meliorabunt. Si uero, quod absit, igne consumuntur, suis sumptibus infra annum reedificabunt et nihilominus de ipsis areis, quamdiu non fuerint reedificata, censum, ut prescri- ptum est, persoluent. Quodsi non fecerint, scilicet omittentes reedifi-
Abstract Conrad, Kammerer des Stiftei St. Aposteln, ubertragt zwei Gaddemen gegen 17 Sol. Zins. — 1227.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 53.
Date: In nomine domini. Ego Ludolfus dei gratia abbas uniuersis Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis in perpetuum. Uniuersitas hanc paginam legentium recognoscat, quod ego collegii mei usibus debita deuotione consulens de reditibus ex iuris ratione michi specialiter prouenientibus hec bona, que in presenti pagina sunt scripta, conpa- raui. In uilla scilicet, que Hunephe nocatur, uineam a quodam oppi- dano Johanne nomine pro vIIi marcis Coloniensis monete emi, can- demque uineam dicto uiro et eius heredibus coram supradicte uille scabinis et ciuibus colendam concessi sub hac scilicet discretione, quod sepedictus uir eiusque heredes im amas uini Bunnensis mensure nobis annuatim exinde persoluant. Si uero soluere neglexerint nel contempserint, ipsa eadem ninea nobis libere cedat. Partem etiara uinee, quam in Wise conparaui, reliquis uineis nostris, quas ibidem habemus, pro duabus amis annuatim inde accipiendis apposni. Simi- liter etiam de xmi iugeribus fertilium agrorum, que curtibus nostris in Wise et in Solre adieci, vi solidos solui annuatim institui. Tractum etiam in reno uersus Flithert duobus uiris Waldeuero et Herimanno eorumque heredibus pro marca annuatim inde soluenda concessi. Snper hiis autem bonis habito collegii nostri consilio decreui, ut prior
Abstract Der Abt Ludolf von St. Martin tibertragt erblich seine Gtlter ra Honnef, Weisi und Soller, und trifft Bestimmung tlber die den Brildern der Abtei zu gebenden Beichnisse. — 1216.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 306.
Date: Uniuersis presentes litteras inspecturis fratres Hugo tytuli sancte Sabine presbiter cardinalis Apostolice sedis Legatus et Albertus lector fratrum predicatorum in Colonia in salutis auctore salutem. Nouerit
Abstract Der Cardinal und Legat Hugo und Albert der Grosse fallen in einem zwischen der Stadt Koln und dem Erzbischofe schwebenden Streit we- gen Miinz- und Zoll-Angelegenheiten und sonstiger gegenseitiger Bechte einen Schiedsspruch. — Koln, 1252, im April.

Images4
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 139.
Date: Diuina fauente clemencia mediante illustrissimi domini nostri Fernandi 1211—1233 comitis Flandrie et hainonie1) auctoritate et mandato pax et concor- dia inter ciues colonienses vniuersos et omnes homines de Flandria, nobiles et iguobiles, in ciuitatibus et in opidis manentes in hunc modum celebrata est. Effestucatione hinc inde sollempniter facta inter ciues colonienses et nuntios Flandrenses quique erga alios osculo pacis reconciliati sunt. Quod in continenti iuramento interposito ex ntraque parte constanter et in perpetuum stabilitum est. In recom- pensationem uero omnium perditorum tam eorum, qui dicuntur de lischebonin, quam aliorum quicunque sint de colonia et in quocunque loco Flandrie uel zelandie perdiderint, ccc marce dande sunt, quas ciues colonienses, xI I scilicet, qui ab vniuersis ciuibus suut ad hoc constituti, de suo consilio et arbitrio hinc inde distribuent. Appositum est etiam, ut de recipiendis bonis predictis quelibet marca Flandren- sium bonorum in episcopatum coloniensem uel per terram uel per aquam uenientium duos denarios soluere debet, donec, ut predictum est, ccC marce persoluantur. Ordinatum est etiam, quod illi, qui dicuntur de lischebonin, deinceps pro sua amissione et siqua inter eos fuit inimicitia, in Flamingos nullam facient actionem et Flamingi similiter in eos. Si uero contigerit de aliis ciuibus colon. aliquem de Flan- drensibus hominibus aliquem ad uestre iuridixionis [sicj sententiam pertinentem pro sua amissione in causam trahere uelle2), exceptis no- bilibus et magnatibus terre, ipse ad expurgandum se sola manu sine captione nerborum, quod uulgo beuanc dicitur, exhibebit, nec super hiis aliqua dilatione protrahi debet et sine duelli proclamatione nec aliquo testimonio uel falsa querela inducta post expurgationem factam liber abibit, et apud colonienses a Flamingis similiter faciendum est. Si etiam aliquis de colonia in Flandria aliquem Flandrensem pro hac causa conuenire uoluerit, statutum est, ut per nuntium suum sicut per se ipsum, ut supradictum est, omne ius suum prosequatur et Flamingi apud colonienses similiter. Super hec omnia si placet
Abstract Pacification zwischen Koln und Flandern. — 1211—1233.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 47.
Date: Constantinus filius Ludewici et vxor eius margareta per electio- nem obtinuerunt domvm, que fuerat Ekliui, contiguam Johanne domui, oppositam ecclesie Lysolfi, similiter domum, que sita est iuxta Pv- teum in vilzirgrauin prope domvm, que fuerat hermainni wildin, et domum de quatuor mansionibus, que sita est in weuirgazzin iuxta Puteum et duas mansiones de tribus in hizgazzin versus plateam, que dicitur weuisgazze [?], et sextam partem domus, que fuerat dom. Berin, oppositam macellis, ubicunque eos in particione contingit, ita quod iure et sine contradictione possidebunt.
Abstract Constantin und Frau erhalten einige H&user. — 1214.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 350.
Date: 1255, 23. Mai.
Abstract Die Stadt Osnabriick veripricht, den Landfrieden, in den sie durch die Stadt Kdln aufgenonunen worden, auch ihrerseits streng zu halten.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 334.
Date: 1255, 24. Februar.
Abstract Konig Wilhelm bestatigt der Stadt Koln ihre Privilegien. — Speier,

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 235.
Date: 1244 Conradus dei gratia s. Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri iuiperii per Italiam archicancellaiius dilectis suis Preposito, Decano et capitulo s. Cuniberti in Colonia eternam in domino felicitatem. Cum uos nostris compatiendo necessitatibus et damnis de mera uestra liberalitate et uoluntate spontanea decimam fructuum prebendarum uestrarum presentis anni et sequentis anni uicesimam in nostrum subsidium donare decreueritis, nos beneuolentie uestre gratam cu- pientes uicissitudinem rependere, uobis indulgemus, ut preter annos gratie, quos hactenus consueuistis habere, unum annum gratie singuli uestrum siue moramini in claustro uestro in eo statu, in quo nunc estis, siue religionem intraueritis a tempore istius nostre concessionis tam uos quam successores uestri in perpetuum obtineatis, ita quod quicquid de fructibus prebende uestre per ipsum annum siue per uos siue per manufideles uestros fuerit ordinatum, ratum et firmum per- maneat, et precipimus predictam nostram concessionem siue indulgen- tiam sub pena excommunicationis iam late inuiolabiliter obseruari.
Abstract Erzbischof Conrad trifft Bestimmungen hinsichtlich des Gnadenjahrs im Stift St. Cunibert. — 1244, im Mai.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 150.
Date: Henricus dei gracia rex Anglie, dominus Hibernie, dux Norman- nie, Aquitanie et comes Andegauie vniuersis balliuis ferie hoylandie salutem. Sciatis, quod suscepimus in protectionem et defensionem
Abstract Konig Heinrich III. von England bekundet, dass er die kolner Kauf- leute mit ihren Waaren und Besitzthumern in seinen Schutz genommen habe. — Davintry, 1235, 8. November.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 271.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Gerardus de pul- 1247 mone filius Hildebrandi et Elizabeth de morte patris predicti quin- tam partem dimidietafis domus et aree, que dicitur antiquus pulmo, ita obtinuit, quod iure et sinc contradictione obtinebit. Et sciendum, quod Gertrudis filia Hildebrandi et Elizabeth de morte patris sui predicti quintam partem dimidietatis domus et aree, que dicitur an- tiquus pulmo, ita obtinuit, quod iure et sine contradictione obtinebit cum petro eius marito. Item sciendum, quod Elizabeth filia Hildebrandi et Elizabeth de morte partis sui predicti quintam partem dimidietatis domus et aree, que dicitur antiquus pulmo, ita obtinuit, quod iure et sine contradictione obtinebit. Item sciendum, quod Rigmudis filia Hildebrandi et Elizabeth de morte patris sui predicti quintam partem dimidietatis domus et aree, que dicitur antiquus pulmo, ita obtinuit, quod iure et sine contradictione obtinebit.
Abstract Dm Haus „Antiquus pulmo" (alte Lunge) genannt. — 1247.')

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 287.
Date: Viris discretis ac dilectis iudicibus, scabinis ceterisque ciuibus in Colonia. Scabini de Dam salutem et omne bonum. Scire debetis, quod cum grauis discordia iam dudum esset inter ciuitatem et communita- tem vestram Coloniensem et oppidauos Gandeuses ventilata et sub- orta, propter quod predicti oppidani Gandenses ciues vestros Colo- nienses ac bona eorum occuparunt et detinuerunt, ipsos tam in rebus quam in personis molestaudo, quod cum vestri ciues eorum iniuriam repellendo volentes eorum dampna euitare personas et res oppidano- rum nostrorum et de bruge et aliorum oppidanorum ad terram flan- drie et hainonie pertinentium occasionc dicte discordie detinue- runt, dicta vero discordia de consilio discretorum virorum et ordina- tione in perpetuum est sopita et extincta, ita quod occasione dicte discordie inter vos et nos nulla questio vcl discordia moueri poterit vel suscitari in perpetuum, nec aliquis oppidanorum nostrorum vel ciuium vestrorum occasionem queret malignandi ratione discordie supradicte. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presens scriptum sigillo oppidi nostri est communitum.
Abstract Die Schoffen von Dam bekunden, dass zwischen den Stadten Gent und Koln eine Aussohnung Statt gefunden habe. — 1249, 12. November.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 68.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Engilbertus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus omnibus christi fide- libus in perpetuum. Quoniam inter ecclesias gubernationi1) nostre deo auctore commendatas ecclesiam beati Seuerini speciali quodam fauore amplectimur et diligimus, dedimus fratribus illis auctoritatem redigere in agriculturam de silua husholze centum et xx iurnales et pro re- medio anime nostre et memoria nostra ibidem in perpetuum habenda decimas, que de agris illis prouenerint, absolute contulimus eisdem, et ne in dubium posteris nostris propter lubricum memorie uenire possit, hanc paginam conscribi et sigilli nostri inpressione fecimus communiri. Quicumque igitur hoc factum nostrum unquam uiolenter aut iniuste infriugere attemptauerit, auctoritate patris et filii et spi- ritus sancti, beate dei genitricis et uirginis Marie, sanctorum aposto- lorum Petri et Pauli et beati Seuerini gloriosi confessoris atque pon- tificis christi et nostro anathemate eterno sit percussus.
Abstract Erzbischof Engelbert erlaubt den Briidern von St. Severin, 120 Morgen im Walde „Husholz" urbar zu machen, und iibertragt ihnen den Zehnten des neu gewonnenen Landes. — 1220.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 211.
Date: 1240.
Abstract Bestimmungen uber ein Haus mit Hausplatz in der Nahe des Gur- zenich und vier Hauser dem Kirchhofe von St. Martin gegenuber.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
< previousCharters0001 - 0001next >