Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 354. , S. 368
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 354. , S. 368

Conradus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie archiepiscopus sacri Imperii per ytaliam archicancellarius. Vniuersis tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum peruenerit, salntem in do- mino sempiternam. Excitat erga se fauorem et promptitudinem famu- lancium, qui ponderato cuiuslibet merito studet famulantibus condignis premiis respondere. Eapropter vniuersitati uestre notum esse uolumus, quod nos considerato fidelissimo famulatu, quem nobis et ecclesie nostre Dilecti nostri fideles heredes monete coloniensis, qui uulgariter Husgenozen appellantur, iugiter ac infastidite inpenderunt et tam ipsi quam sui heredes inpendere poterunt in futurum, habito fidelium nostrorum consilio ipsis heredibus monete, qui nunc sunt, et eorum heredibus in perpetuum duximus concedendum, quod quiuis eorum in qualibet marca argenti, quam emerit, quatuor dena- rios colonienses acquirat, percussione numismatis, que slegelscath uulgo dicitur, nobis et nostris successoribus semper salua, volentes eandem nostram concessionem a nobis et successoribus nostris tenere perpetuam roboris firmitatem. In cuius rei testimonium atque fidem presens scriptum eisdem contulimus sigilli nostri munimine robo- ratum.
Datum anno domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo Quinto xii. kal. Junii.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 354. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/871e6315-eca9-4624-9d7a-fb7da7af68e4/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success