Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 380. , S. 388
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 380. , S. 388

Notum sit tam futuris quam presentibus, quod thomas dictus de sareia et theodericus, qui gener eius fuit, emerunt sibi terciam par- tem duarum domorum et arearum, que site sunt in malzbuchele prope domum ekkardi uersus portam martis cum dimidietate aque- ductus, que vvlgariter sfie dicitur, sita ex una parte inter domum dominorum maioris ecclesie et predictas domos, ante et retro, subtus et superius, prout dicta hereditas ibi iacet, erga Rutgerum ouerstolz et vxorem suam cristinam, sicut in sua habebant proprietate, ita quod dictus thomas cum sua dimidietate1) predicte tercie partis dictarum domorum liberam quocumque voluerit diuertendi habebit potestatem et quod dictus theodericus suam dimidietatem prescripte tercie partis dictarum duarum2) domorum et arearum cum vxore sua Gertrude iure et sine contradictione obtinebunt.
Actum anno domini mcclvii.
Aus einem Schreinsbuch im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 380. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/a31c3580-7b94-4942-a97e-830b85e13e2d/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success