useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 44.
Signature:  Nr. 44.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Engelbertus dei gratia maior in Colonia et beati Georgii prepositus uniuersis hanc scedulam inspecturis salutem in salutis auctore. Uniuersa, que geruntur in tempore, labuntur cum fuga temporis, nisi uiuacitatem capiant a memoria litterarum. Innotescat igitur tam futuris quam pre- sentibus, quod nos defectum prebende fratrum b. Georgii tum ex intemperie aeris tum ex importunitate bellorum prouenien- tem pio et firmo affectu considerantes ad honorem dei et b. uirginis genitricis dei et b. Georgii et sanctorum omnium eccle- siam de Berghe custodie sancti Georgii annexam esse decreui- mus, ut custos singulis annis cuilibet fratrum in purificatione b. uir- ginis candelam unius libre administret, preposito et decano utriquc candelam unius libre ct dimidie, preterea dabit custos annuatim xim solid. ad nocturna luminaria, unum in camera, per quam patebit transitus dominis omnibus ad chorum, aliud ad altare s. Uiti, tertium ad altare b. Johannis euangeliste, et bos denarios soluet custodi dor- mitorii in festo b. Georgii, ut ipse sollicite prouideat predictis lumi- naribus, duas etiam marcas de areis, quas uulgus houezinse uocat, persoluat. Item duas prebendas coci uidelicet et carpentarii eidem ecclesie contulimus. Itaque duo clerici idonei eas percipiant, quos capitulum preposito presentauerit. Simili modo nouale situm sccus Polheim sepedicte contulimus ecclesie. Ut autem hec rata et incon-
Engelbert, Propst am Domstift und am St.-Georgsstift, erhoht die Ein- kunfte an dem letzteren Stift. — 1214.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 44. , S. 67
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 44. , S. 67

    Graphics: 
    x

    54

    12U uulsa permaneant, presentem paginam signo nostro et b. Georgii muniuimus. Quicunque igitur huic facto contraire uoluerit, sciat se omnipotentis dei offensam et excommunicationis sententiam incur- surum.

    Acta sunt hec anno dominice incarnationis mcCxiIIi, sub testimo- nio Uortleui decani. Herimanni scholastici. Ade sacerdotis et aliorum canonicorum omnium. Henrici canonici s. Petri. Rudolphi maioris. Ludewici de Lulstorff.

    Aus Gelen. farrag. tom. IV. fol. 181.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.