Charter: Engelszell, Trappisten 1293 IV 24
Signature: 1293 IV 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1293
Leutold von Chunring urkundet, dass Bischof Bernhart von Passau dem Kloster Engelszell den Leissauerhof bei Radendorf gegeben habe.Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 7 (Anhang), S. 579f.
Geschriebene Chronik des Klosters Engeslzell vom Jahre 1783
Quia fluxus temporis fluxibilem efficit memoriam, necesse est, ut acta hominum scripturae testimonio confirmentur. Nos igitur Leutholdus de Chunring pincerna ducatus Austrioe scire volumus universos praesentis paginae inspectores, quod reverendus dominus noster Wernhardus venerabilis ecclesioe Pataviensis episcopus ob animae suae remedium salutare curiam quandam dictam Leissarii juxta villam Radendorf sitam ab Ottone et Conrado fratribus dictis Leissariis et domina Wendelmuet matre ipsorum pro quadraginta duabus libris Viennensis monetae jure hereditario ac sub titulo liberae possessionis, quod vulgariter Freys-aigen dicitur, comparavit, donando eandem curiam ac praesentium testimonio novae structurae quam ad laudem dei decrevit fundare memoratus dominus ac reverendus pater episcopus Pataviensis apud Danubium in silva in loco, qui dicitur Engelhart Zell cum omnibus juribus dictae curiae, quae ad ipsam curiam pertinebant hactenus, hoc est area ipsius curiae et pomerium et pratum ipsam aream imediate contingentia in dotem novae structurae penitus ac libere assignando: quam ejiam emptionem ipsi praedicti fratres videlicet Otto et Conradus una cum domina Wendelmuet matre eorum secundum consuetudinem juris terrae debito spacio temporis hoc est quinquaginta annis et uno anno et die ab impetitione qualibet tenebuntur praedictae structurae coram judiciis et placitis in locis et causis quibuslibet suis sumptibus propriis et absque memoratae structurae dispendio defensare, in qua defensione si forte, quod non credimus, praedicti fratres Otto et Conradus simul et mater eorum domina Wendelmuet negligentes exstiterint, ita tamen, quod gravamen aut damnum aliquod dictae structurae novae ex impetitione aliquorum in possessione memoratae curiae oriatur, ex tunc jam dicti fratres Otto et Conradus civitatem Viennensem ingrediantur praesentia corporali: eandem civitatem nullo modo egressuri, nisi prius satisfecerint de dispendio vel gravamine, quod saepedictae novae structurae ex impetitione saepefatae curiae receperit per negligentiam eorundem. Ne autem ulla calumniae nebula memoratam emptionem ac dedicationem valeat aliqualiter obfuscare, praesens scriptum nostri sigilli munimine ac sigillo domini abbatis de Wilhering duximus roborandum testibus idoneis, qui praesentes aderant, subnotatis. Testes sunt: Dominus Conradus in Wilhering abbas, Dominus Hugo abbas in Fürstenzell, dominus Ludovicus plebanus de Stadelawe, dominus Conradus cellerarius in Wilhering, dominus Conradus miles de Mühlsteten, Albero Gensel, Albero de Starnwerd, Fridericus de Bach et alii quam plures. Actum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio octavo Kalendas Maij.
Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 7 (Anhang), S. 579f.
Original dating clause: octavo Kalendas Maij
Language:
Engelszell, Trappisten 1293 IV 24, in: Monasterium.net, URL </mom/engelszell/1293_IV_24/charter>, accessed at 2024-12-08+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success