Charter: Engelszell, Trappisten 1293 III 12
Signature: 1293 III 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. März 1293, Passau
Stiftbrief des Zisterzienserklosters Engelszell.Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867), Nr. 199, S. 183-185
Aus einem Kopialbuch in Wilhering
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen. Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus omnibus imperpetuum. Sancta religio celestis pulchritudinis ymagini se conformans illud alacriter agit in terris, quod angelos exercere cognoscit in celis ludens in dei laudibus et tam mentium quam vocum dulci modulo iubilando, Dum per paupertatem voluntariam a se mundum et mundana libenter abdicat dumque per castitatem angelicam se supra carnem et ea, que carnis sunt, potenter eleuat dumque ponendo homines super capita sua motus proprios obedientie subiectione coartat, Apparet, quod obseruatores eius non ambulant cum animalibus gradientibus super terram sed potius admirante propheta volant ut nubes per aera pennis uirtutum et contemplationis desideriis eleuati. Hinc est, quod homines natura quidem fragiles sed celesti conuersatione sublimes congregantur in unum, prodeunt in altum, de nouo erecta Monasteria, altaria diuina consurgunt, augetur deuotio, dilatatur numerus deuotorum, cum illi tanquam vera mundi luminaria scintillas exemplares emittunt, famam spargunt, aromaticam suauitatem superne patrie quandam pregustationem amoris intimi preferentem. Hac igitur nos suaui inuitatione ac salubri imitatione prorsus inducti locum nostre diocesis, qui nunc Egelcelle dicitur, aptum esse credentes pro monasterio Cisterciensis ordinis construendo Primo ecclesiam ibi sitam, que tunc Egelhartscelle (sic) vulgariter vocabatur, a iurisdictione nostra et Patauiensis ecclesie tam quoad legem diocesanam quam ad legem iurisdictionis omnino absoluimus et imperpetuum exemimus cum suis capellis, decimis et aliis attinentiis quibuscunque Capituli nostri benigno accedente consensu ipsamque ecclesiam omni libertate potiri volentes, qua Cisterciensis ordinis monasteria perfruuntur, obtulimus oblatione solempni vna cum foro Engelhartscelle prememorato ordini eamque incorporari procurantes eidem iure quoque filiationis monasterio de Wilhering subici nouellam nostram plantationem ordinauimus ipsam de cetero et eius consilio ac regimine secundum statuta Cisterciensis ordinis gubernandam. Ad quod tamen in illo loco construendum nos mouerunt cause alie rationabiles et motiue, quia, cum in illis partibus frequentius fuerint et sint ad inuicem discordantes, speramus, quod ingredientibus ad locum illum veris filiis vere pacis super eum pax domini de cetero requiescat.||
Ad hoc cum ascendentibus versus Patauiam nec per longam vie distantiam, Hoc est inter Euerding et Patauiam honesti viri aliquod inuenirent hospitium nec pauperes receptaculum aut corporis alimentum sicque dieta illa nimis existente onerosa salubre prouidimus velut in medio spatio itineris habitaculum dei fieri, vbi possent capita transeuntium fatigatorum reclinari. Erit enim in illo loco faueute domino amabilis karissimorum fratrum nostrorum canonicorum Patauiensis ecclesie consolatio, Dum quandoque mundanis ad tempus carere volunt fatigationibus aut etiam in ae¨re salubri extra murorum ambitum iocundari, quia ibi et sancte contemplationis habebunt copiam et recreationis corporalis eis non negabitur a dei ministris, qui ubique in suis monasteriis omni affluunt karitate, quin immo duplici benedictione dulcorabitur illic eorum consolatio, dum et cibo reficiuntur corpora et corda gaudio infunduntur, considerantibus eis sic nouellam plantulam, que a suo consensu vigorem virtutis virtutemque vigoris accepit fauente domino pullulasse, quatenus apud eam sit liberalitas, gratia et refectio copiosa. Nec ammodo timere poterunt, quia eis quiescentibus vite ipsorum fratres Celle angelice velut astra matutina et tamquam filii dei iubilare non desinent sicque in predicta plantatione Ecclesia Patauiensis filios eterne deuotionis habebit, qui pro ea die ac nocte non cessabunt nomen domini collaudare. Quamuis autem canon permittat Episcopis, ut pro monasteriis de nouo fundandis possint canonicam, id est quinquagesimam inpendere portionem, Nos tamen sancte matris nostre Patauiensis Ecclesie rebus immobilibus parcere cupientes et ad diminutionem enormem earum nolentes extendere manus nostras prememorate fundationis nostre in Engelhartscelle necessitatibus de patrimonio proprio, quod ad nos ex paterna sev materna successione descendit, et aliis bonis per nos ex causa emptionis et aliis iustis modis et titulis acquisitis sine enormi lesione immobilium Kathedralis Ecclesie intendimus fauente domino sufficienter ac liberaliter prouidere. Ut antem premissa robur obtineant perpetue firmitatis, presentes dedimus literas nostro et Capituli nostri sigillorum munimine roboratas. Datum Patauie Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo tertio beati Gregorii Pape.

Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867), Nr. 199, S. 183-185
Original dating clause: beati Gregorii Pape
Editions:
- Stülz, Wilhering 569.
Language:
Places
- Passau
Engelszell, Trappisten 1293 III 12, in: Monasterium.net, URL </mom/engelszell/1293_III_12/charter>, accessed at 2024-12-08+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success