useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Engelszell, Trappisten 1302 III 12
Signature: 1302 III 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. März 1302, Wien (Wiennoe)
Bischof Bernhart von Passau genehmigt als Lehensherr den Ankauf mehrerer Güter durch Abt Christian von Engelszell.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 33 (Anhang), S. 600f.
 

cop.
Geschriebene Chronik des Klosters Engelszell vom Jahre 1783

    x
    Nos Wernhardus dei gracia ecclesise Pataviensis episcopus dilectis in Christo fratribus venerabilibus dominis Christiano abbati et conventui monasterii S. Mariae in Cella angelorum suisque successoribus salutem in domino. Duas curias in Fronhoven et Schefberg per vos a Sifrido de Hugenperch per quinquaginta talenta et unum, iterum duo praedia sita apud sanctum Pancracium pro triginta duobus talentis, et unum predium in grub pro viginti octo talentis, iterum unum situm in Schassink pro viginti quatuor talentis comparata pro vobis et ecclesia vestra, cum illa sint propria ecclesisae nostrae Pataviensis et possessa sint a suis venditoribus titulo feudali, ratificamus et confirmamus vobis eatenus, si nos vel successores nostri illa a vobis redimere voluerimus pro pecunia, quam impendistis, prout superius est expressum, vos easdem possessiones recepta praenunciata pecunia vestra sine diminucione ecclesiae nostrae Pataviensis restituere debeatis. In cujus rei testimonium presentes damus literas nostro sigillo munitas, Datum Wiennoe anno domini M. tricentesimo secundo, IIII idus Marcii.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 33 (Anhang), S. 600f.

    Original dating clauseIIII idus Marcii



    LanguageLatein
    Places
    • Wien (Wiennoe)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.