Ordinis Theutonici, Nr. 537, S. 393
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 537, S. 393


Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theotonicorum Ierosolimitani salutem et aposto- licam benedictionem. Vestre meritis devocionis inducimur, ut vos speciali gracia prosequamur. Hinc est, quod nos vestris supplicacionibus annuentes auctoritate vobis presencium indulgemus, ut ad provisionem alicuius impensio- nibus vel beneficiis ecclesiasticis per litteras apostolice sedis et legatorum eius impetratas, per quas non sit ius alicui acquisitum, aut eciam impetrandas minime teneamini nec ad id compelli possitis, nisi huiusmodi littere apostolice impetrande de indulgencia huiusmodi et toto tenore ipsius expressam fecerint mencionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre conces- sionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani viii idus marcii ponti- ficatus nostri anno tercio.
Sine dato: R. 154 inter Iuncensia; A. 20 n. 105 Latine et Germanice cum nota: „In Mark- burg vel in Bysin". „Dis is zcu Marcburg. Item zu Bisin".— Cumdato: IV, 207. Originale cum bulla in filis rubris et luteis appensa quondam Iuncense in archivo ordinis Theutonici Vindo- bonensi.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 537, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/eff29661-e07d-425f-ac5b-f4a297b1b76e/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success