Ordinis Theutonici, Nr. 536, S. 392
Current repository:
Ordinis Theutonici, Nr. 536, S. 392


Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apo- stolicam benedictionem. Ad assiduum Christi servitium deputatos favore pre- cipuo prosequi Romana debet ecclesia, ut in illos potissime gratiam sue benignitatis extendat, qui vacando divinis obsequiis noscuntur amplius prome- reri. Quia igitur eterni regis beneplacitis vos taliter mancipastis, cum accepta- bile valde ipsius obsequium personarum periculis minime formidatis, intrepidis prosequamini animis et viribus indefessis pro terre lerosolimitanae tutela Christi sanguine rubricate continue decertantes, decet profecto et expedit, ut copiosis vos corroboremus favoribus vestroque ordini apostolice gratie dexteram por- rigamus. Cum igitur apostolica sedes nonnulla privilegia et quamplures in- dulgentias et gratias eidem ordini sub diversitate temporum duxerit concedenda, nos cupientes ea, que ipsi ordini et vobis a predicta sede concessa sunt, non solum integra et illesa servare, immo potius, quantum cum deo possumus, ad- augere, vestris supplicationibus inclinati huiusmodi privilegia, indulgentias et gratias dicto ordini, non obstantibus quibuslibet constitutionibus, provisionibus, diffinitionibus, ordinationibus et declarationibus factis et promulgatis a sede predicta, per quas vestris privilegiis et indulgentiis, gratiis et libertatibus in nullo derogari volumus, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, decernentes omnes excommunicationis, interdicti et suspensionis seutentias, si quas in vos vel vestrum aliquos, aut in ecclesias seu quelibet loca dicti ordinis pretextu predictarum constitutionum, provi- sionum, diffinitionum, declarationum necnon litterarum super hiis a sede ob- tentarum eadem promulgari contigerit, irritas et inanes. Declarationem tamen, constitutionem et ordinationem a predicta sede factam vel editam super de- cimis novalium et circa indultum apostolicum, quod plerisque conceditur, ut pro ea portione, qua veteres eos contingunt, novalium decimas percipere va- leant, volumus et precipimus inviolabiliter observari. Nulli ergo omnino ho- minum liceat hanc nostre confirmacionis, constitucionis et precepti paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare pre- sumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli aposto- lorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani ii non. martii pontificatus nostri anno tertio.
E transsumto fr. Bonacursi, Tyrensis archiepiscopi de ord. praed., vicarii patriarchatus Ierosolimitani et episcopatus Acconensis, et fr. Gailardi, Bcthleemitani episcopi, auctoritate ad instantiam fr. Iohannis magni praeceptoris domus hospitalia sancte Marie Theutonicorum Ierosoli
mitanae per Iohannem clericum Acconensem 1277 oct. 19 Accon confecto in archivo Regimon- tano ed. in Livl. Urkundenb. 1, 382 n. 295. Apographum transsumti huius ,in R. 36 inter Ellin- gensia n. 19. In eodem archivo etiam tria tramuumta exetant: 1. d. d. 1341 dee. 2. Rigae per fr. guardianum, cuius sigillum appendet, ceterosque fratres minores in Riga. 2. d. d. 1321 vigilia pentecostes (iuniiG) in castro Velin per Nieolaum Tarbatensem episcopum, cuius sigillum deest, Egbertum abbatem Padensem, Wezcelum priorem ord. praedic. Rigensem. 3. 1393 maii 29 in castro s. Mariae petente Wenemaro magistro Livoniae per Heinricum Wladislaviensem et Iohan- nem abbatem Polplinensem. Transsumtum Henrici Babenbergensis et Alberti Ratisponensis epi- scoporum d. d. ind. XV (1257?) mensis iulii die 8, „cum Viterbii in supradicti domini pape (sc. Alexandri IV) curia ezisteremus", in archivo ordinis Theutonici Vindobonensi; sigilla avulsa. Me- moratur a Duellio II, 11 n. 15. — A. 20 n. 130 Latine et Oermanice cum nota: „Est in Velin" „unde is zcu Velin Lyfflande".
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 536, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OrdinisTheutonici/93597186-4a1b-4862-895e-1c2fa31bfc21/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success