useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Collection: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data)
Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Hrsg.]: Tabulae Ordinis Theutonici: ex tabularii regii Berolinensis codice potissimum, Apud Weidmannos, 1869

Im Rahmen einer Kooperation mit der Firma Google wurde im Jahr 2012 von der HKI Köln dieses gedruckte Urkundenbuch für die Aufnahme in Monasterium.net automatisch aufbereitet. Bitte beachten sie, dass die Daten dieser Sammlung auf einem automatischen Texterkennungs-Verfahren (OCR) beruhen, das nicht immer den Standard einer menschlichen Transkription erreicht. Ebenso sind die Ergebnisse der automatischen Gliederung der Texte nicht immer zufriedenstellend. Dem kollaborativen Ideal von Monasterium.net folgend bitten wir die Benutzer darum, die nicht immer befriedigende Qualität zu entschuldigen und an der Verbesserung der Daten mitzuarbeiten.


PRAEFATIO


In tabulario regio Berolinensi cum codicem manu scriptum as- servari cognitum esset, permultas easque aestimabiles et magnam partem ineditas ordinis Theutonici tabulas complexum, ac saepe viri docti propter singularia monumenta eundem aut ipsi adirent aut ab officialibus adiri vellent, quin etiam exteri modo eundem codicem peregre mittendum modo descripta totius voluminis exempla requi- rerent, consentiente comite de Bismarck statutum est, ut liber in publicum proderetur.


Ernestus itaque Strehlke, tabularii regii secretarius, quem con- stat et de cognoscendis monumentis Italiae inferioris medio aevo factis 1) et de edendis rerum Prussicarum scriptoribus optime me- ruisse, huius quoque operis procurandi negotium libentissimo animo subiit. Qui cum non universum ordinis Theutonici tabularum corpus sed nonnullos tantum et eos diversos litterarum acervos in codice inesse perspexisset, totius materiae secundum annorum cur- sum digestionem minus idoneam esse ratus, novem in partes omnem librum distribuit; quarum partes septem ad singulas terras spectant, duabus partibus comprehenduntur tabulae imperatorum paparumque omni ordini communiter tributae. Et multarum quidem tabularum, quae melius, quam in codice illo leguntur, ab aliis foras datae sunt, argumenta tantum praebere satis habuit; at contra eas libri partes, quae tabulas ad terram sanctam spectantes paparumque bullas ex- hibent, quantumcumque aliis quoque usus auxiliis posset, sup- plendas esse duxit.


Habuit autem totius laboris sui consortem utilissimum v. d. Adolfum Meckelburg, tabulario regio Regimontano praefectum, qui ex iis, quas administrat, tabulis codicibusque manu scriptis gratissima assiduitate largitus est.


Cepit etiam magnum fructum ex quadringentorum in Vindobo- nensi ordinis Theutonici tabulario asservatorum archetyporum cata- logo, insigni benignitate a Guilelmo, serenissimo archiduce Austriae, generali ordinis magistro, huc mitti iusso.


Uberrmius vero codicum adhibitorum est


(B) Codex tabularii regii Berolinensis, signatus: „h.I. C. 12 fol.", a bibliopego ex septem diversis libris manuscriptis constitutus; qua- rum partium


(I) prima pars, membranacea saec. XIII, folia 1—89 con- tinet. Fol. 1 hoc lemma habetur; „Hec sunt elemosine, empciones, confirmationes, commutationes atque privilegia domus sancte Marie Theutonicorum in Ierusalem". Sequitur enumeratio possessionum et emptarum et dono aceeptarum (fol. 1—3v.). Deinde leguntur tabulae 214 (fol. 5—85 v. et fol. 89 v.).


(II) Secunda pars, membranacea saec. XIII, foliis 90—153 comprehenditur, in cuius exordio legimus hanc inscriptionem: „In hoc libro continentur rescripta Ubertatum et indulgentiarum, quae hospitali sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitano ab apostolica sede sunt concessa, quemadmodum in provinciali et in registro domni papae continentur". Ibi habentur tabulae 157, maximam partem papales (fol. 90—151).


(III) Tertia pars, membranacea saec. XIII, foliis 154—169 constituta, exhibet variarum manuum tabulas 23, ex quibus quin- decim tabulae Francogallico sermone scriptae sunt.


(IV) Quarta pars, partim chartacea partim membranacea, saeculo XV scripta, a fol. 171 usque ad fol. 318 pertinens, tabulasl35 complectitur.


(V) Quinta pars, membranacea saec. XV, folia 319—352 comprehendit, cum hoc titulo: „Transsumpta uber die newe margk und privilegia, die do liegen im haws Friessach". In hac parte in- veniuntur tabulae 11.


(VI) Sexta pars, membranacea saec. XV, exstat in fol. 353 —366, sic inscripta: „Die privilegia hy inn verschriben vindt man in dem haws ze Fryesach und zu Laybach"; servat tabulas 17.


(VII) Septima pars, membranacea saec.XV, folia 367—370 continens, tabulas 8 praebet, ad quas spectant in folio 370v. posita verba haec: „Dise privilegia sind in dem haws ze Grecz, alls hy inn verschriben sein1-.


Praeterea consulti sunt tres tabularii regii Regimontani codices, in quibus complures ordinis tabulae descriptae sunt: A. 16 codex chartaceus saec. XIV, forma maxima, A. 20 codex membranaceus saec. XV, forma quadrata, (R) codex chartaceus saec. XIV et XV, forma quadrata, signatus A. 21.


Hoc igitur opus postquam summa cura et diligentia adhibita Ernestus Strehlke paene ad exitum adduxit, de vita migravit. Cuius viri, ingenio probitate doctrina praestantis multosque annos mecum grata necessitudine coniuncti, mortem praematuram cum lugeremus, ne declinarem ab officii religione, quem librum propemodum abso- lutum reliquerat, ad eum afferendam conclusionem facile suscepi.


Berolini 6 Kal. Iulias 1869.


Philippus Jaffe.


1) in eo libro, qui inscribitur: „Denkmaler der Kunst des Mittelalters in Unteritalien von Heinrich Wilhelm Schulz. Nach dem Tode des Verfassers herausgegeben von Ferdi- nand von Quast. Dresden 1860".