useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 19
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_19
Signature: A I 19
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1281 Juli 4, Köln
Der Ritter und Kölner Schöffe Daniel Jude, dem die Äbtissin Hadwig [von Wickrath] mit Zustimmung des Kölner Erzbischofs Siegfried [von Westerburg] und des Konventes von Sankt Maria im Kapitol in der Kirche vor der Tür des Chores und gegenüber dem Kreuzaltar einen vererbbaren Grabplatz eingeräumt hat, wo kürzlich eine Tochter von Daniel Jude beigesetzt worden ist, hat eine Rente von 2 Mark jährlich für eine Memorie für seine Ehefrau, seine Tochter und seine Eltern bestimmt. Für diese Rente hat Daniel Jude 25 Mark Kölner Pfennige gezahlt, die zum Rückkauf des Hofes Efferen und dazugehöriger Güter von Johann von Are verwendet wurden, der diese als Lehen innehatte, so dass die Rente künftig von diesem Hof gezahlt wird.  



  • Seal3 anhängende Siegel – 1 beschädigt, Siegel des Erzbischofs Siegfried von Westerburg (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 1, Tafel 19, 5), 2 beschädigt, Siegel der Äbtissin Hadwig von Wickrath (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 87,5); 3 beschädigt, Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 12,9).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 40 x 22,2 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine Domini amen. Universis presens scriptum visuris et audituris Hadewigis abbatissa ecclesie sancte Marie in Capitolio Coloniensis in perpetuum. Quia gesta hominum, que cura temporales actus fiunt, scripture testimonio fulciri consueverunt multo forcius, pia vota fidelium et beneficia, que impedunt ecclesiis, perpetuari scripturis expedit, ut eorum memoria oblivioni non tradatur et aliis sint benefaciendi ecclesiis in exemplum. Itaque tam presents quam futuros scire volumus, quod Daniel dictus Judeus miles, scabinus Coloniensis, cui sepulturam hereditariam concessimus ante ianuam chori nostri ex opposito altari sancte Crucis in ecclesia nostra de consensu reverendi patris domini Sifridi archiepiscopi Coloniensis et consilio tocius conventus nostri, cui sepulture corpus filie eiusdem Danielis est recenter impositum, pro salute animarum sue et suorum cogitans redditus duarum marcarum hereditarii et perpetui census pro sua uxoris, filie et parentum suorum habenda memoria deputavit, quos erga nos .. abbatissam predictam emit seu comperavit et numeravit ad hoc idem Daniel viginti quinque marcas denariorum Coloniensium in subsidium emptionis curtis Efferne et bonorum attinencium. Quam curtem et bona nos .. abbtissa comparavimus seu emimus erga Johannem militem de Are, qui eandem curtem et bona tenuit a nobis titulo feodi et perpetuo iure reduximus in manus nostras et .. successorum nostrarum, qui pro tempore fuerint, ita quod nos et .. successor nostra, que per tempore fuerit, de eisdem bonis et curte solvemus et dabimus easdem duas marcas in perpetuum singulis annis in aniversario dicti Danielis et distribuentur sororibus et confratribus ecclesie nostre predice fietque ipsius Danielis, uxoris, filie sue et parentum suorum memoria cum vigilia, missa animarum et commendacione, prout in nostra ecclesia fieri est consuentum per mittentes et obligantes nos et .. successores nostras de consilio et consensu conventus nostri ad solvendum censum predictum de bonis predictis perpetuo pro agenda memoria dicti Danielis et suorum perpetuis temporibus, prout superius est expressum. Et ne nos aut .. successor nostra, que per tempore fuerit, censum huiusmodi minuere vel subtrahere presumamus vel quoquo modo possimus, presens scriptum sigillis nostro et ecclesie nostre dicto Danieli et heredibus suis nostroque conventui damus perpetua obligacione sigillatum. Insuper ad maioris testimonium firmitatis sigillum reverendi patris domini Sifridi archiepiscopi Coloniensis rogavimus presentibus apponi. Et nos Sifridus archiepiscopus Coloniensis approbantes et commendantes pium votum Danielis predicti in hac parte ad preces perfate .. abbatissa sigillo nostro fecimus presentem paginam in perpetui robur testimonii communiri. Actum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo primo feria sexta proxima post festum beatorum apostolorum Petri et Pauli.
      abstracts
      • Schäfer, S. 11, Nr. 35; REK III, S. 118, Nr. 2892.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen: „Num. 381“ (unterstrichen); „Capsola 10, No. 38“ (gestrichen).
      Dorsalvermerk: „Littera deputationis duarum marcarum hereditarii census per dominam abbatissam dandarum de curte in Efferne pro memoria Danielis, uxoris, filie et parentum eorum de Judeo“ (14. Jh.)
      Dorsalvermerk: „Colonia“; „Memoria Danielis de Judeo ex anno 1281“ (18. Jh.)
      Bearbeiter: Vera Bochers / Placido Cantarella (2019)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.