useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 22
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_22
Signature: A I 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1283 Februar 15, Köln
siehe Best. Stift St. Maria im Kapitol A I 22a  



  • Seal2 anhängende Siegel – 1 leicht beschädigt, großes Siegel der Stadt Köln mit Gegensiegel (Toni Diederich, Rheinische Städtesiegel, Neuss 1984, S. 265–270); 2 Siegel des Daniel Jude (Bild: Wappenschild mit drei Judenhüten, 2 : 1; Umschrift: „+ S(igillum) DANIELIS D(ic)TI IUDEI MILITIS COL(oniensis)“.
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 46,6 x 36,9–37,5 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris Daniel dictus Judeus miles, scabinus Coloniensis in perpetuum. Quia in humanis operibus nichil salubrius, nichil felicius fieri poterit quam quod illi, qui de manu Domini bona temporalia receperunt, ea miserabilibus personis et piis locis condividant et optineant pro se a personis et locis predictis continua orationum suffragia interponi. Hinc est, quod ego Daniel predictus pro salute anime mee et a me descendentium sepultorum et sepeliendorum in ecclesia beate Marie in Capitolio Coloniensis cogitans et zelo devocionis intendens altare ad honorem beate Marie Magdalene in eadem ecclesia beate Marie in Capitolio ad caput sepulchri quondam serenissime Blitrudis regine fundatricis eiusdem loci de licencia et auctoritate reverendi patris domini Sifridi archiepiscopi Coloniensis et de voluntate .. abbatisse et conventus ibidem meis sumptibus exstruxi et ad dotandum ipsum altare do, trado et resigno de bonis meis hereditariis decem marcarum redditus sive census hereditarios, quinque videlicet marcas in domo de Cleyve sita super Malsbuggel et quinque marcas in domo Rudengeri in Foro Ferri, contigua domui Sifridi de Nussia ex opposito monete versus Renum sitis in parochia sancti Martini Coloniensis cum omni iure et capcione prout eosdem redditus et census habui et possedi et eosdem redditus sive census deputavi et ascribi feci in carta scabinorum Coloniensem ad idem altare, prout moris est, ita quod cum sustentacione eorundem reddituum et censuum sacerdos preficiatur eidem altari, qui in propria persona ipsi altari deserviat et quolibet die missam cantet vel dicat personaliter in eodem, servata tamen tali prerogativa maioris et sancte Crucis altarium, quod ipse sacerdos ad missam sui altaris non precedat, antequam ewangelium lectum sit a canonicis, quos de mane celebrare oportet in eisdem. Et quod etiam ipse sacerdos in eodem altari missam non cantabit, sed dicet sine nota, si post primam, postquam chorus dominarum eiusdem ecclesie cantare inceperit, missam dicere contingat, ne per ipsius sacerdotis cantum videatur chori sollempnitas impediri. Nec alius pro ipso sacerdote admittatur ad officiandum ipsum altare, nisi forte eum aliquociens debilitas corporis excuset, sine qua nulla alia causa excusare poterit vel debebit eundem. In quo si idem sacerdos culpabilis aliquo tempore inventus fuerit et monitus per superiorem in hoc se non correxerit infra quindenam, quod extunc per superiorem ammoveatur ab altare predicto et alter, qui ipsum altare officiat, ut predictum est, instituatur secundum eam formam et ordinacionem, que inferius de ipsius altaris collacione invenitur expressa. Super quo, quia mee intencionis est et desiderii, quod per personam dicti sacerdotis augeatur numerus confratrum et sacerdotum ministrancium in ecclesia predicta ordino, dispono et statuo, quod quantumque dictum altare vacare contingit .. abbatissa ecclesie beate Marie predicte, que pro tempore fuerit, ipsum altare conferat persone ydonee in gradu sacerdocii existenti et habenti execucionem officii sui et qui in ipsa ecclesia beate Marie alias beneficiatus vel prebendatus non existat a die vacacionis infra mensem, quod si ipsa .. abbatissa ipsum altare cum suis pertinentiis alias quam, ut predictum est, de facto alicui contulerit, ipso facto ea vice sit conferendi potestate privata ac ipsa collacio nulla sit ipso iure et providendi ea vice potestas ad .. decanum Coloniensem in mediate devolvatur, qui modo predicto conferre tenebitur altare predictum persone ydonee in sacerdocio existenti, et qui in ecclesia beate Marie predicta beneficiatus vel prebendatus non sit, infra mensem a die, qua sibi constare poterit, ex causa predicta providendi et conferendi altare predictum potestatem ad ipsum ea vice esse devolutam. Si vero idem .. decanus contra formam predictam ipsum altare conferre presumpserit alicui, ipsius collacio sit invalida ea vice et ad reverendum patrem dominum .. archiepiscopum Coloniensem, qui per tempore fuerit, ipsius altaris devolvatur collacio tenebiturque idem dominus .. archiepiscopus ipsum altare ea vice conferre persone ydonee secundum formam et ordinacionem que superius est expressa. Ordino etiam et statuo, quod idem sacerdos, qui modo predicto adeptus fuerit, altare predictum tamquam menbrum incorporatum ad ipsam ecclesiam beate Marie in Capitolio pertineat sitque de fraternitate, subieccione, correccione et diciplina ipsius .. abbatisse sive prelati et superioris illius, ad quem ab antiquo spectat corrigere fratres et canonicos ecclesie beate Marie sepedicte. Hoc addito si sacerdotem dicti altaris, postquam ipsum altare fuerit adeptus modo predicto, ex post facto beneficiari vel prebendari contingat in ecclesia beate Marie in Capitolio predicta, eo ipso idem altare habeatur pro vacante et tenebitur ipsa .. abbatissa vel alii, ad quos collacio dicti altaris spectat, ut predictum est, ipsum altare conferre secundum quod superius est expressum. Hec omnia, prout ordinavi et statui pro salute anime mee et a me descendentium, volo in perpetuum inviolabiliter observari. Et propter hoc huiusmodi donacionem, tradicionem, resignacionem et ordinacionem impetravi et optinui per reverendum patrem dominum Siffridum archiepiscopum Coloniensem predictum confirmari. In huius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentem cartam super huismodi donacione, tradicione, resignacione et ordinacione mea confectam sigillo meo sigillavi et insuper sigillo civitatis Coloniensis optinui in testimonium communiri. Et nos .. iudices .. scabini et consilium civitatis Coloniensis ad preces dicti Danielis sigillum civitatis Coloniensis duximus presentibus apponendum. Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo XV. Kal. Marcii.
      abstracts
      • Schäfer, S. 11, Nr. 38; Druck: Heinrich Schaefer, Das Alter der Parochie Klein S. Martin …, in: Annalen des Historischen Vereins für den Niederrhein 74 (1902), S. 53–102, hier S. 98–101.

      Comment

      Diese Urkunde ist das Duplikat von Best. Stift St. Maria im Kapitol A I 22A. Bei der Urkunde mit der Signatur A I 23 handelt es sich ferner um die in A I 22 und A I 22A angekündigte Bestätigung durch den Kölner Erzbischof.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignatur: „Num. 2, capzul 14“.
      Dorsalvermerk: „Duplicatum ad erectionem et fundationem altarii beatae Mariae Magdalena (!) betr. aus der familie von Juddas de anno 1282.“ (17./18. Jh.)
      Dorsalvermerk: „Item de altari beate Marie Magdalene“ (14. Jh.)
      Bearbeiterin: Jana Lennartz (2019)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.