useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 17
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_17
Signature: A I 17
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1275 Januar 30, Köln
Die Äbtissin Hadwig [von Wickrath] und der Konvent von St. Maria im Kapitol überlassen der Kellnerin Kunigunde [von Wickrath] und ihren Nachfolgerinnen ein Grundstück zwischen dem Porticus von St. Notburgis und dem Keller des Stiftes unter der Bedingung ausreichender Lüftung des Kellers, einer jährlichen Abgabe von einem Talent Wachs sowie Zusagen hinsichtlich einer von St. Notburgis zu einem Immunitätstor verlaufenden Mauer (u. a. Unterhalt, keine Einfügung von Fenstern).  



  • Seal2 anhängende Siegel – 1 fehlt; 2 Fragment, Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 12, 9).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 32,3 x 27,4 cm
    • Graphics: 
      x
      Universis presentes litteras visuris et audituris Hadewigis Dei permissione abbatissa totusque conventus ecclesiae beate Marie in Capitolio Coloniensis veritatis noticiam cum salute. Noveritis, quod nos communi consensu et unanimi voluntate cimiterium sive pasculum situm inter porticum capelle beate Notburgis et commune nostram celarium utilitati ecclesie nostre probabili in hoc et providere volentes et intendere puelle Cunegundi dicte de Wickerode nostre celararie maiori et omnibus sibi in huiusmodi officio succedentibus perpetuo dedimus et concessimus pacifice et quiete possidendum et tenendum pro eo videlicet, quod celarium nostrum predictum aeris habens insufficienciam uberiorem aeris perciperet portionem et vina nostra, que prius propter defectum aeris huiusmodi in eodem celario nostro frequentibus perierant, amplius non perirent, ita tamen, quod dicta puella vel quecumque alia in dicto fuerint officio per tempore constituta singulis annis in vigilia Omnium Sanctorum talentum cere ad luminaria predicte capelle solvat et solvere teneatur censualiter de possessione pasculi supradicti, promittentes insuper prefate puelle et omnibus ac singulis in dicto officio sibi succedentibus, quod pro murum, qui tendit de capella predicta ad communem portam conventus nostri, fenestras seu perspectacula aliqua nec pro nos facimus nec pro alios ibidem contigue ac vicine cohabitantes fieri ullatenus. Permittemus immo ipsum murum inconfractum et infenestratum observare perpetuo. Promittimus et ad huiusmodi promissimum dicte puelle et sibi succedentibus observandum nos concorditer presentibus obligamus, ne oculus hominum secularum, qui semper religioni est emulus, aliquid spectando sentiat vel inveniat ibidem, quod aditum et exitum memorate puelle et suarum sequentium ex nunc in posterum impediat aliqualiter vel offendat. In fidem autem testimonium et firmitatem perpetuam omnium premissorum nos abbatissa et conventus predicti sigilla nostra apposuimus et apponenda duximus huic scripte. Actum et datum anno domini MCCLXX quarto feria quarta ante Purificatio beate Virginis.
      abstracts
      • Schäfer, S. 10, Nr. 33


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen, u. a. „Caps. 10“; „No. 40“; „Num. 383“; „No. 7a“.
      St. Notburgis war einer der Kapellen im Bereich der Stiftsimmunität von St. Maria im Kapitol.
      Dorsalvermerk: „de solucione unius talenti cere per cellerariam maiorem ad capellam sancte Noitburgis“ (14. Jh.)
      Dorsalvermerk: „de gramine apud sanctum Notborem“ (15. Jh. ?)
      Dorsalvermerk: „concessio cemiterii sive pasculi bey Notburgis capell an zeitliche kellersche de Anno 1274“ (18. Jh.)
      Bearbeiter: Jürgen Woznitza (2018)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.