useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Stift St. Maria im Kapitol A I 15
Fonds > DE-AEK > MiK > A_I_15
Signature: A I 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1274 Mai 8, Köln
Die Äbtissin Hadwig von Wickrath trifft für ihre Memorie in St. Maria im Kapitol folgende letztwillige Verfügung: Nachdem nach Beratung des Konventes von St. Maria im Kapitol und mit Zustimmung des verstorbenen Erzbischofs Konrad [von Hochstaden] das Allod des Stiftes in Gondorf für 100 Mark Kölner Denare verkauft und dieser Betrag für den Erwerb von 10 Morgen Weinberge und Wälder sowie ein Kelterhaus bei Rolandwerth verwendet worden war, hat sie zu diesem Kauf von eigenem Geld 40 Mark Kölner Denare hinzugefügt. Nachdem in ähnlicher Weise mit Zustimmung des Erzbischofs Konrad [von Hochstaden] das Allod des Stiftes in Barl [bei Solingen] für 100 Mark Sterling (zu 10 Schilling je Mark) ver-kauft und dieser Betrag nach Beratung mit dem Konvent und den Gläubigen der Kirche für andere Güter in Dötzdorf, Pfarrei Rommerskirchen, verwendet worden war, hat sie zu die-sem Kauf aus eigenem Vermögen mehr als 125 Mark hinzugefügt. Dafür wird in St. Maria im Kapitol ihre Memorie ausgerichtet. Dabei soll die jeweilige Äbtissin anstatt der jährlich an die Kanoniker zu liefernden 26 Ohm Wein von den Gütern in Gondorf und anstatt der jährlich an die Kanoniker und Kanonissen zu verteilenden 7 Mark von den Gütern in Barl künftig jedem Kanoniker und jeder Kanonisse 6 Denare verteilen, jeweils am Samstag vor Advent bei der Messe von der Gottesmutter, in der Oktav von Mariä Verkündigung sowie in der Oktav von Mariä Himmelfahrt. Ebenso sollen an diesen drei Terminen jeweils die The-sauraria 4 Denare für je 4 Kerzen und einen Denar jeweils erhalten die drei Inhaber der Ma-rienpfründe, die an diesen Tagen an einem Altar in St. Maria in Kapitol zelebrierenden Priester, die vier Kampanare und der Hospitalmeister. Bei Abwesenheit ohne Erlaubnis der Äbtissin fallen die Präsenzgelder ans Hospital. Nach dem Tod der Ausstellerin soll von den für die Oktav von Mariä Himmelfahrt bestimmten Geldern am Tag des Anniversars eine Memorie mit Vigil, Messe und Kommendation begangen werden; die Präsenszahlungen an den beiden anderen Terminen bleiben unverändert. Ferner hat die Ausstellerin von ihrem Geld für 15 Mark 10 Morgen Ackerland in Vanikum vom Stiftsbäcker Lambert gekauft, wo-von die jeweilige Äbtissin jeder Kanonisse jeweils an dem Tag, an dem das Schuhgeld ver-teilt wird, zusätzlich 4 Denare gibt, wofür an diesem Tag ihre Memorie begangen werden soll.  



  • Seal2 anhängende Siegel – 1 Äbtissin Hadwig von Wickrath (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 87, 5), 2 Siegel des Stiftes (Ewald, Rheinische Siegel, Bd. 4, Tafel 12, 9).
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 34,5–35 x 31,4–31,7 cm
    • Graphics: 
      x
      In nomine Domini amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Hadewigis de Wickerode Dei permissione abbatissa ecclesie sancte Marie in Capitolio Col-oniensis cupiens aliquid cum paupercula in gazophilacium Domini mittere et anime mee in futurum aliquid remedium preparare de modicitate facultatum michi a Domino collatarum, aliqua ecclesie mee pro memoria mea inibi in perpetuum facienda, unde persone in ipsa ec-clesia Deo in perpetuum serviture ad communicandum michi benefactorum suorum et ora-cionum suffragia et ad habendum mei memoriam in perpetuum excitentur, intuitu Dei et beate Marie patrone mee duxi relinquenda, prout in ordinacione mee voluntatis super hoc edita plenius continetur, que talis est. Allodio ecclesie mee sancte Marie predicte in Guntre-ve olim de communi consilio et voluntate conventus et personarum ecclesie mee de licencia et consensu bone memorie domini Conradi tunc Coloniensis archiepiscopi, ut meliora eccle-sie eiusdem prospicerentur, vendito pro centum marcis Coloniensium denariorum et precio eodem pro decem iurnalibus vinearum et silvis ad eas pertinentibus et domo torculari apud Růlenswerden de maturo consilio collocato ego ad empcionem earundem vinearum et perti-nencium ad easdem de mea pecunia apposui quadraginta marcas Coloniensium denariorum. Item allodio ecclesie mee predicte in Berle similiter de licencia et conssensu venerabilis patris domini Engilberti Coloniensis archiepiscopi pro centum marcis sterlingorum decem solidis pro marca qualibet computatis vendito et precio eiusdem de consilio et consensu conventus et fidelium ecclesie pro aliis bonis sitis in Dutzilstorp in parrochia de Rumerskir-ge collocato ego ad eorundem bonorum empcionem apposui de mea pecunia centum viginti quinque marcas et amplius de mea bona et mera liberalitate et pure ac simpliciter propter Deum ea intencione, ut tam contemplatione pecuniarum ad emptionem bonorum in Růlenswerden quam bonorum in Dutzilsdorp pro me appositarum in ipsa ecclesia mea in perpetuum memoria mea fiat, ita ut propter viginti sex hamas vini, quas abbatissa ecclesie mee pro tempore existens canonicis ecclesie eiusdem solvere tenebitur annuatim, sicut de bonis predictis in Guntreve consuetum fuerat ab antiquo, item propter septem marcas, quas eadem abbatissa pro tempore existens ministrare tenebitur annuatim tam canonicis quam dominabus, sicut consuetum fuerat de bonis in Berle supradictis, eadem abbatissa singulis annis in perpetuum tribus vicibus in anno, prima videlicet vice sabbato proximo ante adven-tum Domini in missa de beata Virgine celebranda ad presenciam tam dominabus quam canonicis unicuique sex denarios ministrabit, item secunda vice in octava annunciacionis beate Marie virginis simliter sex denarios ministrabit, item in octava assumptionis beate Marie virginis similiter sex denarios ministrabit, item thesaurarie quatuor denarios pro quatuor candelis quolibet termino ponendis, item tribus personis habentibus prebendam sancte Marie cuilibet denarium unum, item omnibus sacerdotibus celebrantibus in ipsa ec-clesia sancte Marie illis diebus diversis altaribus cuilibet denarium unum, item quatuor campanariis cuilibet denarium unum, item magistro hospitalis denarium unum, nec in hiis ipsam abbatissam omnino aliquis casus debebit aut poterit excusare. Et si qua dominarum aliqua vice ex predictis vicibus abfuerit nichilominus habebit presenciam suam dummodo absit de licencia sue abbatisse, si qua vero absens fuerit preter licenciam abbatisse nichil habebit, similiter et si quis ex canonicis presens non fuerit, sed presencia eis debita illa vice dabitur hospitali. Et hec volo et ordino incommutabiliter observari predictis tribus vicibus quam diu me contingit manere in hac vita. Post mortem vero meam volo et ordino fieri et observari singulis annis in perpetuum in anniversario meo hoc, quod de tercia vice, scilicet de octava assumptionis beate Marie virginis est prescriptum, ita quod eadem octava in me-um anniversarium ad faciendam memoriam meam in vigilia, missa et commendacione et orationibus cognoscimus et expensis ad hoc consuetis debeat commutari aliis duabus vicibus in eo, quod dictum est in sua ordinacione, duraturis. Item emi denariis meis scilicet pro se-decim marcis decem iurnales terre arabilis site in Venenchem erga Lambertum pistorem ecclesie mee sancte Marie et suos heredes, quos ordino et volo, quod eadem abbatissa pro tempore existens habeat, ut eo habundancius omnia et singula, que premissa sunt, iuxta or-dinacionem meam diligenter et fideliter in perpetuum exequatur, ita tamen quod eisdem decem iurnalibus ipsa abbatissa pro tempore existens unicuique dominarum singulis annis die, quo denarii calciorum dantur, quatuor denarii det et assignet ultra id, quod dari est con-suetum, et eodem die memoria mea fiat cum orationibus; cognoscimus et expensis, que ad hoc exiguntur. Et quia spero de gratia Dei in premissis ecclesie mee benefecisse et michi aliquantulum in futurum prospexisse tantumque de collatis michi a Deo adimplenda, que predicta sunt contulisse, ut ea possit et debeant qualibet occasione cessante ab abbatissis pro tempore existentibus in perpetuum observari, rogo et moneo abbatissas post me venturas et personas conventus mei tam presentes quam futuras, ut circa observacionem predicte volun-tatis mee vigilent diligenter, si iram omnipotentis Dei et ulcionem extremi iudicii voluerint evitare. In cuius rei testimonium et firmitatem presentem litteram sigillo meo nec non et conventus mei sigillo tradidi communitam. Actum anno Domini MCCLXX quarto, tercia feria proxima ante ascensionem Domini nostri Ihesu Cristi.
      abstracts
      • Schäfer, S. 9-10, Nr. 31.


      LanguageLatein

      Notes
      Alte Archivsignaturen: Num. 5, ad capzolam 10“ (gestrichen); Num. 419 (unterstrichen); „145“.
      Dorsalvermerk: „Rolandswerde“ (doppelt; 14./15. Jh.)
      Dorsalvermerk: „Memoria dominae. abbatissae Hadewegis de Wick-rode de anno 1272“ (18. Jh.)
      Bearbeiter: Katja Müller / Joachim Oepen (2018)
      Places
      • Köln
        • St. Maria im Kapitol / Köln
           
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.