Charter: Urkunden (777-1894) 1356 VIII 05
Signature: 1356 VIII 05
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. August 1356
Abt Martin, Prior Otto und der Konvent von Formbach schließen mit Abt Ernst, Prior Heinrich und dem Konvent von Kremsmünster eine Verbrüderung in Bezug auf Gebet und Hospitalität.Source Regest:
Regestenbuch Kremsmünster
Regestenbuch Kremsmünster
Urkundenbuch von Kremsmünster Nr. 235.
Reverendis in Christo patribus et dominis karissimis domino Ernersto venerabili abbati Heinrico priori totique conventui ecclesie in Chrembsmuenster ordinis sancti Benedicti Pataviensis dyocesis Martinus dei gracia abbas Otto prior totusque conventus monasterii Formpacensis ordinis et dyocesis predictorum: post huius laboriose vite cursum eterne beatitudinis premia feliciter adipisci cum non omnium membrorum ecclesie eadem sit pulchritudo nec in tota varietate partium poterit esse parilitas meritorum communionem tamen decoris optinet connexio karitatis et in sancto amore consortes eciam si non hijsdem utuntur gracie beneficijs gaudent tamen invicem bonis suis. Unde et Jacobus: orate pro invicem ut salvemini. Tanto igitur liberalius et libencius sinum karifatis in ampliande confraternitatis consorcium dilatamus, quanto ad participandam per Christum et in Christo graciarum huiusmodi influenciam salubrius et efficacius anhelamus. Unde religionis nec non et honestatis vestre attracti noticia propensius et illecti plene confraternitatis ac omnium bonorum consorcium in oracionibus vigilijs ieiunijs et elemosinis ac aliis bonis exercicijs, que favente et auctore deo perpetuo in nostra fiunt ecclesia vobis presentibus et futuris damus in vita pariter et in morte, ita ut quum primum obitus cuiuscunque vestrum nobis nunciatus fuerit, omnia pro eodem sine dilacione missarum vigiliarum elemosinarum et oracionum genera plene fiant, que pro nostre ecclesie filijs decedentibus per nos fieri consueverunt adicientes, ut si quemcunque vestrum spacij aut solacij gracia seu quocunque interveniente medio ad nos declinare contigerit, ipsum totius humanitatis exhibicione prout licuerit pertractari volentes vos ad eque vicissitudinis recompensam nobis in omnibus et singulis obligari. In quorum omnium evidenciam atque robur presentes vobis dirigimus sigillorurn nostrorum munimine consignatas. Datum anno domini M° C°C°C° LVI. in die sancti Oswaldi regis et martyris.
Source Fulltext: OÖUB 7 (Wien 1876) S. 470f., Nr. 463
Original dating clause: die sancti Oswaldi regis et martyris
Language:
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 1356 VIII 05, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/1356_VIII_05/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success