useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 0877 VI 28
Signature: 0877 VI 28
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Juni 877, Rantesdorf
K. Karlmann verleiht dem Kloster Kremsmünster Besitzungen zwischen den Flüssen Spraza und an der Smidaha.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 19
 
x
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Karolomannus diuina fauente gratia Rex. Si erga loca diuino cultui mancipata regali more beneficia largimur, oportuna id nobis procul dubio ad stabilitatem regni nostri et anime salutem proficere minimedubitamus. Qua propter nouerit industria omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque uidelicet presentium et futurorum, quomodo compuncti amore diuino quedam loca nostre hereditatis ad monasterium, quod uocatur Cremisa, tradimus, que quamuis nobilissimus pater noster diue memorie Luodowicus rex ad id monasterium donaret, tarnen nullo auctoritatis sue precepto confirmauerat. Idcirco conplacuit regalitati nostre pro remedio anime prefati beatissimi genitoris nostri et nostre hanc ipsam donationem per presentem auctoritatem nostram confirmare, quatinus perpetualiter firma et inconuulsa permaneat. Tradimus ad prefatum monasterium per hoc presens preceptum nostrum territorium quoddam iuxta fluuium, qui dicitur Spraza (Sprazah), quod a capite ab eo loco incipit, ubi unus fons in loco, qui Benninivanch dicitur, intrat in Sprazam et sic inter duas Sprazas usque in eum locum, ubi ipse due Spraze simul unum cursum confaciunt. Hoc igitur totum, sicut iam advobis (a duobus) Comitibus Arathoto et Ernusto circum equitatum fuerat, cum omni integritate ad prefatum monasterium Chremisa, quod est in honore domini et saluatoris nostri Jesu Christi constructum, tradimus atque donamus et de nostro iure in ius et dominationem eiusdem monasterii transfundimus ita uidelicet, ut quicquid de prefatis rebus ob utilitatem et profectum prescripti monasterii rectores et ministri eius facere uel iudicare uoluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi, quicquid elegerint. Aliud uero territorium tradimus ad ipsum prefatum monasterium sub simili confirmatione in loco, qui dicitur Smidaha, cuius terminus a Danubio, ubi unus fons emanat, ex una parte incipit et sic uadit in eum usque locum, ubi dicitur Wachrein. Hoc igitur totum, sicut diximus et sicut hoc Willeheimus Comes quondam ad id monasterium cireuit atque signauit, ex nostra potestate in potestatem eiusdem prenominati monasterii securiter tradimus, quatinus rectores, sicut iam diximus, eiusdem ecclesie liberam potestatem ad utilitatem eiusdem loci sancteque congregationis in omnibus habeant inde facere, quicquid elegerint nullo unquam successore nostro irrumpente uel inquietante, sed deo auxiliante perpetuis temporibus firma inuiolabilisque hec donatio permaneat. Qua propter ut firmiorem in dei nomine obtineat firmitatem, manu propria nostra subter eam confirmauimus et anuli nostri impressione sigillari iussimus. Signum domini Karlomanni serenissimi Regis. (Monogramma.) Baldo namque Cancellarius ad uicem Diotmari recognoui.||
Datum IIII. Kal. Julii anno Christo propitio I. Regni domni Karlomanni serenissimi regis, Indictio VIIII. actum Rantesdorf Curte regia In dei nomine feliciter. amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 19-20

Original dating clauseIIII. Kal. Julii

Editions
  • Rettenpacher, Annal. Cremif. 32.
  • Mon. boic. XXXI. I. 103. ex lib. cop. patav.
  • Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 11. Nr. 5. ex cod. Frideric. sec. XIII—XIV.


LanguageLatein
Places
  • Rantesdorf
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.