Charter: Urkunden (777-1894) 0828 III 22
Signature: 0828 III 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. März 828, Aachen
K.Ludwig schenkt zugleich mit seinem Sohne Lothar dem Kloster Kremsmünster eine Besitzung im Gau Grunzwiti.Source Regest:
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 11
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 11
x
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri JESV Christi: Ludwicus et Lotharius divina ordinante providentia Imperatores Augusti. Si erga loca divino cultui mancipata imperiali more beneficia largimur opportuna, id nobis procul dubio ad stabilitatem Imperij nostri et animae salutem proficere minime dubitamus. Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, quia ad deprecationem dilecti filij nostri Ludwici Regis Waioariorum et Geroldi Comitis concessimus cuidam Monasterio nostro, cujus vocabulum est Chremisa, quod est constructum in honore et veneratione Domini et Salvatoris nostri JESU Christi situm in pago Trungowe, ubi praesenti tempore vir venerabilis Sigehardus Abba praeest, et Monachis ibidem per tempora degentibus quoddam territorium, quod est in pago Grunzwiti juxta montem Sumerberch, quod usque modo servi vel Sclavi ejusdem Monasterij ad censum tenuerunt, qui ad partem Comitis solvebatur, ubi etiam Monachi de praefato Monasterio Ecclesiam et domos et caetera aedificia construxerunt. Quod territorium ita terminatur. Incipit enim ex plaga orientali a Sumerperch, sicut missi Geroldi Comitis designaverunt, usque in Draeisma ad locum, qui vocatur Hohoga, Plaettchinn et inde sursum usque ad territorium Episcopatus Pataviensis Ecclesiae et exinde ad plagam Australem usque in Heribrunnum. Deinde ex parte occidentali usque ad eum locum, ubi Flinspach exit de sylva a parte aquilonis, sicut ipsa sylva pergit usque ad jam dictum montem, qui vocatur Sumerperch. Memoratum vero territorium, quantumcumque infra suprascriptam terminationem consistit, salvis tamen proprietatibus liberorum Sclavorum reliquum quidquid infra has terminationes praesenti tempore ad partem comitum pertinebat, omnia supradicto Monasterio Chremisae per hanc nostram auctoritatem praesentialiter tradimus et de nostro jure in jus et dominationem ejus transfundimus ita videlicet, ut quidquid de praefatis territorijs ob utilitatem et profectum praescripti Monasterij rectores et ministri ejus facere vel judicare voluerint, libero in omnibus potiantur arbitrio faciendi, quidquid elegerint. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere, manibus proprijs subterfirmavimus et annuli nostri impressione signari jussimus.||
Signum -j- Hludowici Serenissimi Imperatoris. Signum Hlotharij gloriosissimi Imperatoris Augusti. Durandus Diaconus ad vicem Fridagisi recognovi. Datum XI. Kal. April. Anno Christo propitio XV. Imperij Domini Ludowici serenissimi Imperatoris et Lotharij VI. Indictione VI. Actum Aquisgrani Palatio regio in Dei nomine feliciter, Amen.
Signum -j- Hludowici Serenissimi Imperatoris. Signum Hlotharij gloriosissimi Imperatoris Augusti. Durandus Diaconus ad vicem Fridagisi recognovi. Datum XI. Kal. April. Anno Christo propitio XV. Imperij Domini Ludowici serenissimi Imperatoris et Lotharij VI. Indictione VI. Actum Aquisgrani Palatio regio in Dei nomine feliciter, Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 11-12
Original dating clause: XI. Kal. April
Editions:
- Rettenpacher, Annal. cremifan. 30.
- Monum. boic. XXXI. I. pag. 54. ex lib. cop. patav.
- Urkundenbuch von Kremsmünster, pag. 9, Nr. 4. ex- Cod. Friderici sec. XIII—XIV.
Language:
Places
- Aachen
Kremsmünster, Stiftsarchiv, Urkunden (777-1894) 0828 III 22, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAKr/KremsmuensterOSB/0828_III_22/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success