useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 0777 - 0778
Signature: 0777 - 0778
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
777 - 778, Kremsmünster
Tassilo, Herzog von Bayern, stiftet das Kloster Kremsmünster.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 2
 
x
Regnante in perpetuum domino nostro Jesu Christo, qui ab arce poli descendere dignatus est in aluum uirginis ac deinde in presepio, de presepio in Crucem, de Cruce in sepulchro, de sepulchro ad Tartara, de Tartaro rediit ad ethera binis uiris albis indulis astantibus ad postremum reuersurus ad iudicium, in quo Iudicio unusquisque quod gessit, retributionem accipiet, deputantur iniusti ad suplicia, iusti autem ad uitam eternam, que retributio nullum habet terminum nec in malo nec in bono. Quam ob rem propter amorem eternum et timorem horribilem, ut deuitare ualeam mansionem diaboli et habere merear mansionem cum Christo, Ego Tassilo  uir inluster Dux Baioariorum anno ducatui mei (sic) tricesimo indictione prima mente tractaui, ut de hoc, quod mihi dominus dignatus est concedere, pro metipso deo aliquid conferre. Nam bone memorie antecessores mei, in quantum potuerunt, res suas deo deuouerunt, ecelesias dei construxerunt easque suis opibus ditauerunt, monasteria quoque studuerunt construere et non modicas ad easdem pecunias tradere; qua de re statui quoque et ego in animo meo, vt cum summa opitulatione Jesu Christi domini in ipsius nomine monasterium edificare, qui ipso adiuuante ita factum est. Nam monasterium construxi iuxta fluenta nuncupante Chremsa in honore sancti saluatoris, quem et deo dicaui et in dedicatione tradidi, quod potui, quod super adnotamus, qui etiam Abbatem constitui nuncupante Fater cum monachis sibi deputatis, ut in predicto uenerabili loco uita ibi comrnorantium regulariter ducatur. Nunc ergo ea, que tradidimus, intimabo. ego igitur Tassilo uir inluster dux, ut supra adnotatum est, anno tricesimo ducatui mei simulque dilectissimus filius meus Deoto anno etiam ducatui eius primo tradimus atque confirmamus ad predictum monasterium sancti saluatoris inprimis namque eos homines, qui in ipso loco habitant, et ea cuncta, que ibidem culta uidebantur, de incultis uero ex omni parte, quantum uoluerint, cultum faciant. Tradimus quoque et salinam, que ad Sulzibach est, et tres homines ibi habitantes salem coquentes, simili modo etiam ibi in circuitu cultum faciant, quantum uelint, sine omni prohibitione; item in tercio loco nuncupante schpach ad utilitatem Loci illius quantumcumque sufficiat agros vel pratas (sic) faciendi licentiam concedimus. Item in quarto loco nuncupante Livpilinspach similiter, ut in ceteris Locis supradictis precipimus, ita fiat. In Loco uero, quod uocatur Ipf'a, quod est ipse a die presenti definire decreui et terminis interposui ea, que inter utrasque Ipfas adiacere uidentur, definiuimus, ubi illas duas Ipfas oriuntur et illud, quod inter illas duas ipsas est cultum et incultum, usquedum simul iunguntur, Cuncta absque ullo termino vel contrario ad prefatum monasterium tradidimus. Nam et quadragenta (sic) casatas aliunde adtractus tradimus in his conponere Locis. Tradimus autem et Decaniam sclauorum cum opere fiscali seu tributo iusto, quod nobis antea persolui consueuerant, hos omnes predictos sclauos, quos sub illos actores sunt, qui uocantur talivp et sparuna quos infra terminum manet, que coniurauit ille Jopan (Supan), qui uocatur physso, et conduxit per gyrum illos nominantes Fater Abbatem et Archibresbyter et Chunipreht Judex et Hleodro comes et Kerpreht iussi a summo principe Tassilone definire decreuerunt et terminum posuerunt, totum et integrum ad eum tradimus Locum et XXX. sclauos ad Todicha cum opere fiscali seu tributo iusto. Tradimus autem et terram, quam illi sclaui cultam fecerant sine consensu nostro infra qui uocatur forst ad Todicha et ad sirnicha. Tradimus autem ad Villam publicam nuncupantem Allinchofa a die, quousque cum alia curte istius similem redimeremus, nos cum consensu Abbatis seu fratrum loci illius, qui tunc tempore fuerunt, omnia ex integro, quidquid ad predictum pertinet curtem, et illi homines tributarii arare debent ad ipsam curtem similiter, quod antea fecerunt. Tradimus autem siluas et Pratas, que uocatur Petinpach, quod ego ipse a die presenti definire decreui et a terminis interposui, quod est a fonte, qui uocatur Zvffinprvnno, usque ad flumen nuncupante Albina de illo termino ad plagam meridianam infra monte, qui dicitur Warminc, et infra flumen, qua supra diximus, albina usque terminum, quod est usque in alpa, ad profectum illorum pecodum pascere et cultum facere absque ulla contradictione. Tradimus autem aream in loco, qui dicitur eporestal, que salubho et wenilo et Kerpreht iussi a summo principe Tassilone definire decreuerunt et terminum posuerunt et de illa silua ad predictum locum Eporestal cultum facere, quantum uoluerint, sine ullo inpedimento. Tradimus uero ad Ascha duas uineas et ad racotulv tres et totidem uinitores et duos apium cultores et sex fabros et ad campos alboni piscatores duos et ad Alpurc ecclesiastica pecuniam, que ibidem adesse uidetur, ad ipsum predictum monasterium iure, quo potui, concessi. Similiter et in Sulzipach rem ad ipsam ecclesiam pertinentem similiter, ut diximus, ad ipsum monasterium concessimus. Similiter tradimus ad Nordfilusa ipsam pecuniam ecclesiasticam. In salina uero maiore unum hominem salem coquentem concessimus, de pascuis uero illorum, quos uulgus nominat forst, in omnibus pascuis quolibet pecodum, ubi nostri accessum habuerunt, communitatem similiter in omnibus ut nostris concedimus nullo contradicente et ad Crunzinwiten schlauum cum iusto tributo. Hec autem omnia, que supradiximus, per singula loca omnia ex integro domos et Curtes, seruos et ancillas et homines tributales et quidquid illorum est mobile uel inmobile, cultum uel incultum, rures, Pratas, Campos, siluas aquarumque decursus uel quidquid ad ipsas pecunias pertinere uidetur, trado atque confirmo ad predictum uenerabilem locum, ut ab hodierna die et deinceps ibi sit firmum et stabile. Siquis quolibet pretextu contra hanc cartam traditionis contraire uoluerit, iram dei omnipotentis incurrat et partem habeat cum iuda traditore et causam cum sancto saluatore et carta hec nihilominus firma permaneat. Acta sunt autem hec coram multis testibus uidentibus et audientibus, ex quibus aliquos hic inseremus: Virgilius Episcopus, Sinpreht Episcopus, Walther episcopus, Oportunus Abbas, Wolfpreht Abbas, Atto Abbas, Gaozrich Abbas, hrodhart abbas, Vtili Comes, Magilo Comes, saluhho Comes, Reginolf, Adaiger, Hartnid. Scripsi autem ego Willaperh indignus tamen Dyaconus hanc cartam traditionis iussus a summo principe Tassilone ex ore snelhardi dyaconi. Acta sunt autem hec in predicto monasterio regnante domino nostro Jesu Christo in secula seculorum. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 2-4
Editions
  • Rettenpacher, Annal. cremifan. 24.
  • Strasser, Kremsmünster, 147.
  • Mon. boic. XXVIII. II. 196. Nr. 2. ex cod. tradit. patav. III., sec. XIII.
  • (Siehe Mon. boic, loc. cit. 199, die Anmerkung mit Aufzählung der Werke, in denen diese Urkunde abgedruckt oder besprochen ist; dieser sind noch beizufügen: Meibomius Rer. German., SS. III. 192
  • Koch-Sternfeld's Beiträge I. 237
  • Rudhart, älteste Geschichte Baierns, pag. 307.)
  • Den neuesten Abdruck gibt das im Jahre 1852 vom Kloster Kremsmünster herausgegebene, in der k. k. Hof- und Staatsdruckerei gedruckte: Urkundenbuch für die Geschichte des Benedictiner-Stiftes Kremsmünster, seiner Pfarreien und Besitzungen r. J. 777—1400, pag. 1, Nr. I, aus dem Cod. patav. III. (wie oben) und dem im Stiftsarchive befindlichen Cod. Fridericianus sec. XIII et XIV.

Comment

Das Original ist nicht vorhanden.


LanguageLatein
Places
  • Kremsmünster
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.