useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (777-1894) 0791 I 03
Signature: 0791 I 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Januar 791, Worms
K. Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Kremsmünster die Besitzungen, welche ihm Herzog Tassilo verliehen hat.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 5
 
x
Karolus Dei gratia Rex Francorum et Langobardorum et Patritius Romanorum. Si petitionibus Sacerdotum vel servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenter obaudimus et eas in Dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris, qualiter vir venerabilis Fater Abbas clementiae regni nostri suggessit eo, quod Thassilo dudum Waioariorum dux Monasterium in honore Sancti Salvatoris infra Waldam nostram in loco, qui dicitur Chremisa, in pago nuncupato Traungaev novo opere construere fecisset atque per chartulam donationis loca aliqua ad ipsum sanctum locum concessisset in supradicto pago yel infra memoratam Waldam, id est Sulzpach et Syppach, Liubilinpach et quidquid inter duo flumina, quae vocantur Ipfae, esse cernitur nec non decaniam unam de illis Sclavis, super quos fuerunt actores. Taliub et Sparuna, nec non secus fluvium, qui dicitur Todicha, triginta Sclavos et territorium, sicut ad supradictam decaniam pertinet, veluti Physso conjuravit et Arno Episcopus seu Fater Abbas simul cum Hleodro Comite et Chuniberto judice circujerunt. Insuper etiam terram illam ad Todicham et Sirnicham, quam illi Slavi sine licentia Thassilonis ducis stirpaverunt. Similiter et in alio loco, qui dicitur Eporestal, terram illam, quae simili modo absque licentia Thassilonis fuit stirpata, quam circujerunt ejus missi Saluhho et Wanilo et Gaerbertus. Homines tamen in ipso Eporestal supra ipsam terram commanentes, si voluerint jam fatam terram tenere ad serviendum commemoratae casae Dei teneant, si vero voluerint, liberi discedant. Dedit etiam ad Petenpach de illa fontana usque ad fluvium, qui dicitur Albina, sicut ipse Thassilo consignavit, et inde usque ad Alpes, ubi eis pasturam concesserat; similiter et villam nuncupatam Alinchofa cum integritate una cum appendicijs vel adjacentijs suis et ad Alburch capellam in honore Sancti Martini constructam cum rebus illuc pertinentibus et ad Sulzpach aliam Ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus et ad Nordfilusa tertiam Ecclesiam cum rebus ad eam pertinentibus in Tonahgaw, In suprascripto vero pago Drungaw in loco, qui nuncupatur Aschaha, vineas duas cum viniatoribus duobus et in alio loco, qui dicitur Raotola, vineas tres cum tribus viniatoribus nec non piscatores duos et insuper alios homines duos, qui apes provident, et fabros sex. Haec omnia suprascripta asserit se praefatus Fater Abbas ad partem antedicti Monasterij quieto ordine tenere et possidere. Sed quia jam praedicti Thassilonis traditio firma et stabilis minime poterat permanere, idcirco petijt a Serenitate nostra, ut denuo in nostra eleemosyna per nostram auctoritatem plenius hoc circa ipsum Sanctum locum cedere atque confirmare deberemus, sicuti et fecimus. Praecipientes ergo jubemus, ut inspecta ipsa traditione Tassilonis, sicut per eam declaratur, ita deinceps valeat saepedictus Fater Abbas suique successores, qui fuerint Rectores ipsius Monasterij Sancti Salvatoris, per hoc nostrae Serenitatis praeceptum atque confirmationis donum cum omni integritate absque ullius impedimento quieto tramite tenere et possidere, quatenus nostris sive futuris temporibus pro mercedis nostrae augmento ad ipsam casam Dei perenniter proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora Christo propitio melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de annulo nostro sigillari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi Regis (Monogramma). Data III Non. Januarij Indictione XIV. Anno XXIII. regni Domini Karoli Serenissimi Regis. Actum Wormatiae in Dei nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 5-6

Original dating clauseIII Non. Januarij

Editions
  • Rettenpacher, Annal. cremifan., 28.
  • Bouquet, Recueil des histor. V. 755.
  • Urkundenbuch von Kremsmünster 5. Nr. 2. ex Cod. sec. XI—XII und Cod. Fridericiano sec. XIII —XIV.


LanguageLatein
Places
  • Worms
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.