useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1291 IV 21
Signature: 1291 IV 21
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. April 1291, Altenburg
Ulrich Fuchs von Schretenthal gibt dem Stifte Altenburg das Eigentumsrecht aller von der Brigitta von Neukirchen ihm abgekauften und von ihr an das Stift verkauften Güter in Krug bei St.Bernhard, bei Poigen und Neukirchen.
Source Regest: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 63, Nr. 59.
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

  • Seal 2 Siegel.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Qvia breuis est vite hominis super terram, et per obliuionem a memoria posterorum labitur, quod scriptuarum serie et voce testium non firmatur, noscant igitur tam presentis quam successure etatis cuncti fideles, quod ego Vlricus dictus Vulpis de Shrettentall cum consilio et consensu domine Jevtte vxoris mee, et fauore bono filiorum meorum, Vlrici et Ottonis et filie mee Agnetis, proprietatem meam, que me iure contingebat hereditario, quam etiam proprietatem honesta matrona Brigida de Newenchirchen aput me et vxorem meam pretactam de voluntate beniuola heredum meorum predictorum in possessionem ecclesie sancti Lamberti in Altenburch pro decem et septem talentis denariorum Wiennensium comparauit, monasterio iam dicto in Altenburch pleno iure tradidi et ad altare sancti Lamberti ibidem manu propria liberaliter resignaui, fide data ad manus domini Walchuni venerabilis abbatis eiusdem ecclesie firmiter compromittens, quod tam ego quam etiam prefata domina vxor mea defensionem debitam secundum omnem formam iusticie et terre consuetudinem monasterio supradicto velimus de proprietate siue possessionibus prehabitis contra omnem impetentem totaliter exhibere. Est autem proprietas talis in Chrug aput Sanctum Pernhardum beneficium vnum situm, solueris dimidium talentum, area ibidem soluens sexaginta denarios, circa Pevgen in campo qui Chalich dicitur ager situatus soluens octo denarios, jn Newenchirchen beneficium vnum soluens septuaginta et quinque denarios. Insuper quoque ad clariorem euidenciam perpetue firmitatis auunculum meum, dominum Ottonem de Purkdorf dictarum possessionum defensorem et fideiussorem presentibus scriptis constituo vna mecum, qui ad hoc ipsum fide data se etiam obligat sub hac forma, quod omne dampnum teneatur refundere vna nobiscum, quod per calumpniam vel iniuriam in prefatis possessionibus in Chrug, in Newenchirchen, et in Pevgen in futuro perpessa fuerit ecclesia memorata. Cum autem prelibati heredes mei ad etatem legittime maturitatis pervenerint, et fidem debite defensionis super premissis possessionibus siue bonis sepedicte ecclesie in Altenburch plenariam valeant exhibere, extunc abbas et conventus dicti monasterij accepta fideiussoria caucione et sufficienti certitudine ab eisdem pretaxatum dominum Ottonem de Purkdorf cum restitucione presentis littere absolutum dimittant, si dicti domini et fratres ab eo super huiusmodi fuerint requisiti, quam tamen absolucionem predictus dominus Otto nullatenus consequetur, nisi prius per me et dominam vxorem meam, si superstites fuerimus, et heredes meos prenotatos, exhibeatur alia super premissis bonis iam dicte eeclesie sufficiens certitudo. In cuius rei testimonium euidens pariter et cautelam presentes litteras super predictis omnibus eonscriptas prenominate ecclesie sancti Lamberti in Altenburch tradidi, et easdem sigillo domini Ottonis de Puorkdorf cum appensione sigilli proprij communiri firmiter procuraui. Huius rei testes sunt:dominus Stephanus de Meissowe, marschalcus Austrie, dominus Vlricus Marcius de Chotzendorf, Otto filius suus, dominus Heinricus de Pach, Heinricus de Wiltperch, Heinricus filius suus, Gotschalcus de Vronhouen, Heinricus Dahpech, Vlricus frater suus, Engelbertus de Chrug, Otto et Vlricus, fratres de Grueb,Wippoto de Pevgen, Wichardus senior ibidem, jtem Wichardus iunior ibidem, Ortolfus de Taurais, Albero, Lavtwinus fratres sui, Hugo de Molt, Chunradus de Sancta Maria, Heinricus de Ditmarsdorf, Wichmannus filius suus, Fridericus Vulpis, Leo frater suus, Karolus de Stregen, Vlricus Wienner, Chunradus Shultzer, Vlricus dictus Star, Ditmarus de Altenburch, Chunradus filius suus, et alii quam plures laici fide digni. Actum et datum in Altenburch, anno dominj millesimo ducentesimo nonagesimo primo, vndecimo Kalendas Maij.
      Source Fulltext: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 63-64

      Original dating clausevndecimo Kalendas Maij



      LanguageLatein
      Places
      • Altenburg
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.