useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1291 IV 09
Signature: 1291 IV 09
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. April 1291, Drosendorf
Reinhard von Chodaun verkauft dem Stifte Altenburg sein Eigen bei Fuglau und eine Mühle an der Kamp bei Reut.
Source Regest: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 61, Nr. 58.
 

orig.zweites Original ebendaselbst vorhanden.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

  • Seal4 Siegel.,Zweites Original mit 4 Siegeln in deutscher Sprache
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      In nomine domini amen. Ego Renwardus de Chodaun notum facio vniuersis tam presentibus quam futuris, hanc litteram inspecturis, quod ego viris in Christo honorabilibus abbati et conventui in Altenburch et ecclesie ipsorum ibidem proprietatem meam liberam et absolutam in Fukkla sitam, in campis et in villa, et aput Chambam prope Revt molendinum, cum omnibus adtinenciis, sicut post mortem matris mee iam defuncte deuolutam ad me iure hereditario idipsam quiete et pacifice possidebam cum vsu et fructu, pleno iure meo, pro quinquaginta talentis minus duobus vendidi, et hoc de consensu et consilio vxoris mee domine Alhaidis, et filiorum meorum Duringi videlicet et Renwardi, ac filiarum mearum Jeutte, Gedrudis et Alhaidis, nec non omnium heredum meorum voluntate bona feci, atque eidem proprietati siue possessionibus pretaxatis renunciaui exnunc et imperpetuum, cum hisdem meis heredibus et omnium eorum posteritate, et ad altare sancti Lamberti in Altenburch manu propria liberaliter resignaui, compromittens presentibus et faciens dicti ecclesie pro foro et facto tali talem certitudinis firmitatem, quod ego cum domina vxore mea prehabita et omnibus meis heredibus prius dictis, secundum omnem formam iusticie et terre consuetudinem, monasterio in Altenburch prenotato de iam dictis possessionibus per me venditis defensionem debitam exhibere velim ad certa tempora vt debeam, et ad plenum si necesse fuerit contra omnem calumpniam et iniuriam ius prestare triginta annis et amplius, vt est iuris. Que omnia et singula fide data ad manus nobilis viri domini Stephani de Meissowe marshalci Austrie, dicti monasterij advocati, atque ad manus domini Walchuni abbatis et tocius sue congregacionis me obligo iriviolabiliter vna cum vxore et liberis seruaturum. Insuper quoque ad maiorem cautelam perennitatis fideiussores constituo vna mecum, quos subsequenter in ordine pronuncio nominatim. Qui sunt Almarus de Muluelde, Salatinus, Danquardus, tres mei fratres, Magenso meus auunculus de Shyrneinsrevt, Lybhardus de Dumpratz, Vlricus de Lindenvelde et Almarus de Speissendorf, mei consobrini, qui singuli fide data se ad hoc vnanimiter obligarunt, si iam dicta ecclesia in Altenburch in premissis possessionibus defensionem sibi minus sufficientem inveniat, quod ipsi pro eadem, vna nobiscum et pro nobis, si necesse fuerit, similiter iuri stare debeant, atque pro iam dictis possessionibus omni calumpnie et iniurie obuiare. In quo si defecerint, et ecclesiam in Altenburch neglexerint supradictam, per equeualentes possessiones, quas ipsi eidem ecclesie recompensacionis titulo assignabunt, indempnem eam vna nobiscum per omnia reddere teneantur. Quod si ad hoc idipsum, vt promissum est, non fuerit fideliter adimpletum, fides mea ac etiam domine vxoris mee nec non omnium heredum atque fideiussorum meorum prenominatorum cum bonis et rebus nostris omnibus mobilibus et immobilibus ac personis, testimonio presencium nomine pignoris obligata teneatur, ultro ipsi ecclesie ad totalem restitucionem et satisfactionem dampni grauaminis et laboris, et ad ea exnunc abbati et conuentuj dicti loci nos et nostra presenti baivlo irretractabiliter obligamus, jta sane, vt quod in vno nostrum minus fuerit, alter nichilominus siue ceteri predictorum id sine contradictione qualibet suppleant et restaurent. Ne autem hanc formam vendicionis per me rite et racionabiliter contractam quisquam imposterum per calumpniam vel iniuriam valeat infirmare, sed vt rata permaneat omni euo, in euidens testimonium premissorum pariter et cautelam presentes litteras inde confectas, prenominate ecclesie in Altenburch et fratribus ibidem deo seruientibus tradidi, et easdem, quia sygillo proprio carui, quatuor nobilium ministerialium terre, videlicet domini Stephani de Meissowe prefati, domini Ortolfi de Ronnenberch, domini Wulfingi de Slevntz et domini Alberonis Strunonis de Suartzenowe, qui presentibus intererant, et etiam testes sunt, procuraui et impetraui sigillis cereis firmiter communiri. Huius rei etiam testes sunt: dominus Rapoto, dominus Erchenbertus, dominus Haidenricus, purkcrauij in Gorshe, dominus Poppo de Lyebenberch, dominus Heinricus de Durrenpach, dominus Vlricus Marcius de Chotzendorf, Otto filius suus, dominus Heinricus de Pach, dominus Hugo de Molt, Heinricus Wiltperger, Heinricus Dahpech, Gotshalcus de Fronhouen, Engilbertus de Chrug, Otto de Grueb, Wippoto, Wichardus, et junior Wichardus de Peugen, Albero Waltkerstainer, Ditmarus de Altenburch, Chunradus Sultzer, Vlricus Star, et alij quam plures. Actum et datum in Drozendorf, anno dominj MCC.nonagesimo primo, quinto Idus Aprilis.
      Source Fulltext: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 61-63

      Original dating clausequinto Idus Aprilis

      Comment

      Karteikarte: Gleiche Urkunde in deutscher Sprache s. Burger, MS, Urk. I, Nr. 41 (S. 58).


      LanguageLatein
      Places
      • Chrug
        • Regular Form: St. Bernhard (GB HO)
        • Type: Ortsindex
      • Drosendorf
        • Durrenpach
          • Regular Form: Dürnbach (Ober- und Unter-) (GB HL) (?)
          • Type: Ortsindex
        • Engilbertus de Chrug
          • Regular Form: Heinrich von Dürnbach, Zeuge
          • Type: Ortsindex
        • Engilbertus de Chrug
          • Regular Form: Heinrich von Dürnbach, Zeuge
          • Type: Pfarr- und Stiftskirchenindex
        • Engilbertus de Chrug
          • Regular Form: Heinrich von Dürnbach, Zeuge
          • Type: Stifts- und Klosterindex
        • Fronhouen
          • Regular Form: Frauenhofen (GB HO)
          • Type: Ortsindex
        • Gorshe
          • Regular Form: Gars (GB HO)
          • Type: Ortsindex
        • Lyebenberch
          • Regular Form: Liebenberg (GB WT)
          • Type: Ortsindex
        • Pach
          • Regular Form: Bach (abgekommen, GB HO)
          • Type: Ortsindex
        • Ronnenberch
          • Regular Form: Ronnenberg (Gde. Wegscheid a. K., GB ZT)
          • Type: Ortsindex
        • Slevntz
          • Regular Form: Niederschleinz (GB HL)
          • Type: Ortsindex
        • Suartzenowe
          • Regular Form: Schwarzenau (GB ZT)
          • Type: Ortsindex
        Persons
        • Alberonis Strunonis de Suartzenowe
          • Regular Form: Albero Struno von Schwarzenau, Siegler
        • Chunradus Sultzer
          • Regular Form: Konrad Sulzer, Zeuge
        • Engilbertus de Chrug
          • Regular Form: Heinrich von Dürnbach, Zeuge
        • Gotshalcus de Fronhouen
          • Regular Form: Gottschalk von Frauenhofen, Zeuge
        • Heinricus Wiltperger
          • Regular Form: Heinrich Wildberger, Zeuge
        • Heinricus de Durrenpach
          • Regular Form: Heinrich von Dürnbach, Zeuge
        • Ortolfi de Ronnenberch
          • Regular Form: Ortolf von Ronnenberg, Siegler
        • Otto
          • Regular Form: Otto (von Kotzendorf), Sohn des Ulrich März von Kotzendorf, Zeuge
        • Rapoto purkcrauij in Gorshe
          • Regular Form: Rapoto, Burggraf von Gars, Bruder des Erkenbert und Heidenreich von Gars, Zeuge
        • Wulfingi de Slevntz
          • Regular Form: Wulfing von Niederschleinz, Siegler
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.