useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Suben (1142-1397) 1142
Signature: 1142
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1142, Salzburg
Bischof Altmann von Trient schenkt nebst anderen Gütern zur Seelenruhe seines Vaters dem Erzstifte Salzburg den Ort Suben zur Stiftung eines Klosters regulierter Chorherren.
Source Regest: 
OÖUB 2 (Wien 1856) S. 205
 
x
IN nomine sanctae et indiuiduae trinitatis. Altmannus Dei gratia Tridentinus Episcopus. Quoniam pontificalis sedis sublimitatem Dominica dispositione conscendimus, ecclesias pro posse nostro exaltare siue amplificare summopere curauimus, notum ergo esse yolumus tam instantis quam futuri temporis fidelibus, quod ego ob Dominica remunerationis obtentum inter caetera donaria, quae ecclesiae Saltzburgensi donaui pro remedio animae meae et progenitoris mei Adalscalci Comitis, cui post mortem haereditario jure successi, tradidi ad praefatam ecclesiam locum Subene dictum super ripam Eni fluminis situm jure perpetuo possidendum cum omnibus suis pertinentiis, quae juste et legaliter habuit et in futuro largitione fidelium habiturus est, ad instituendum ibi apostolicam vitam secundum regulam beati Augustini, sicut in eadem principali ecclesia Canonicos in Dei seruitio viuere regulariter vidi tali forma, vt in locum jam dictum Suben nullus Praepositus imponatur, nisi quem Praepositus ecclesiae Saltzburgensis cum Canonicis illius sedis illuc destinauerint et sua auctoritate ad conseruandum ibi regularem vitam ordinauerint et praefecerint, Nec habeant eiusdem loci fratres eligendi potestatem sibi magistrum, nisi quem praefati Canonici cum Praeposito suo ipsis deputauerint et ad regimen loci miserint. Quo decedente a praenominata ecclesia humiliter magistrum et rectorem vitae sibi expetant et datum deuote accipiant et in Domino diligant et obediant Et illo mortuo in reliquum sine contradictione, sicut diximus, pro magistro ad praetaxatam sedem veniant, vt in omnibus haec nostra statuta sequentes in Domino crescant, ut de eis dicatur: Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis. Vt autem haec nostrae donationis et institutionis confirmatio in praesenti ac in futuro tempore firma consistat, hoc priuilegium inde conscriptum sigillo nostro insigniri jussimus. Si qui vero temerarij et Deo rebelles viri praetaxata bona inuaserint et ausu nefario nostram institutionem disturbare, immutare presumpserint, auctoritate patris et filij et spiritus sancti formiduloso anathematis vinculo vsque ad condignam satisfactionem conscripti permaneant. Haec autem acta sunt praesente et suscipiente hoc Reuerendo archiepiscopo Conrado et Gebeone Praeposito astantibus et astipulantibus venerabilibus fratribus Vdalrico videlicet Abbate S. Petri, Hugone Preposito Bertersgadine, Gerbao Preposito Reichersperge, Gumaro, Babone, Hainrico, Ottone, Lamperto, Liutoldo, Rudberto, Leone et vniuersis eiusdem Saltzburgensis ecclesise Canonicis et aliis quam plurimis probis et honestis clericis et laicis subscriptis: Heinrico de Chatse, Meingoto de Sureberg, Adalberone de Dyetmaningen, Lutoldo de Sirsdorff, Wisunt de Wonegoue, Ottone cognato eius et aliis quam pluribus eiusdem ecclesiae ministerialibus. Acta sunt haec in Saltzburg ecclesia Anno ab Incarnatione Domini M. C. XLII. Indictione quinta feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 205-206
Editions
  • Hund, Metropolis III. 370 (edit. Monac).
  • Mon. boic. IV. 573. 1142.


LanguageLatein
Places
  • Salzburg
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.