Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[30. Oktober 1711] XIII. congregatio 30. Octobris. Praelecta sunt memorialia ad regimen, consilium bellicum, mareschalicum aulicum et consistorium episcopale Viennense ratione medicastrorum aliorumque arte medicam usurpantium. Item decreta mittenda ad pharmacopoeos, chirurgos et balneatores omnia per me concinnata sunt approbata sed ob diversas rationes tantisper tandem suspensa.
Cum in expositione rationum et actorum deprehenderetur a quibusdam exdecanis duplicia jura pro facultatis aerario a repetentibus exacta non esse, mentione desuper facta D. de DeimbI taediose discessit, quae exacerbatio dein humaniter excusata. [fol. 243v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.639, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.639/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success