Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. Oktober 1711] XII. congregatio 5. Octobris. Citatae sunt omnes obstetrices, quibus praelectum statutum earundem et ordo, quem omnes lubenti animo subscripserunt et gavisae sunt, tandem inter eas majorem ordinem et concordiam vigere posse.
Proposita diversa facta, quomodo scilicet remedium inveniri posset, tacita quodammodo methodo medicastros impediendi et cum partim patientes, partim medici ipsi germanica recipe praescribentes, partim materialistae, partim pharmacopoei religiosi cuncta recipe facientos aliaque in causa sint, proposui an non practicis injungendum ne patientem sub manibus similis medicastri persistentem amplius suscipiant, cum similes nequitiosi homines et seductores quandoque praesumptuose promittant miseris patientibus ex majori periculo eos eripero volle, residuum autem minoris considerationis ut medicis ordinariis relinquant, interea tamen ita patientes tractant ut neque quod majoris momenti curent nec symptomata dein a medicis doctis [fol. 242v] abigi possint sed miseri patientes patiendo assueti misere perire cogantur. Secundo, practicis inhibendum, ne recipe germanica scribant, siquidem mulierculae assistentes, si juvat medicamentum ex curiositate illius participes quocunque modo fieri satagunt, aliis applicant et communicant ipsae deinde practicae futurae. Tertio, medicamenta in hunc finem et ne religiosi pharmacopoei quaecunque recipe perficere possint, alieno characterismo aut nomine insignienda sint. Quarto, materialistis inhibendum ne qualecunque simplex extradant nisi a medicis schedula subscripta exhibeatur. Quinto, an per vim medicastri sint abigendi, an vero pedello decretum cum specificatione medicastrorum et chirurgastrorum sit extradendum, vi cujus hi homines a praxi quacunque desistere moneantur. Inter quae omnia, ultimum tantum resolutum fuerat quod et factum, residua vero secundum intentionem meam melius examinentur, donec in pleniori congregatione decidantur. Defuncto D. Ragger nostro seniore senioratus caderet super dom. de Stokhamern regiminis consiliarium, an autem suscepturus sit dubium, consultius esse judicatur, ut saltem ipsi proponatur bono modo, cui assenserunt omnes.
Solicitant nomine chirurgorum aulae privilegiatorum aliqui melioris notae more solito satis impertinenti ut per pedellum abigantur chirurgastri, quod quemadmodum supra jam conclusum ita et ratione eorundem non denegatum.
Rogat Laurentius de Pauli, qui pharmacopoeam ad rubrum cancrum emerat, admitti ad examen. Thomas Schmidt provisor in Stockherau apud viduam Franciscam Englin pariter admissus est. [fol. 243r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.638, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.638/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success