Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[28. September 1611] Quare ad 28. Septembris denuo congregatione dominorum doctorum instituta ad quam et pharmacopoeos omnes convocavi quid circa examen Joannis [fol. 41 r] Georgii Soldini sentirent singuli diligenter inquisivi. Conclusum fuit unanimis et facultatis et pharmacopoeorum votis nisi Soldinus officio et titulo ilo pharmacopoei provincialis et nunc et in posterum sese penitus abdicaret literis reversorialibus datis se neque ambire neque in posterum ambiturum id officium (id quod et alii pharmacopoei omnes sese facturos et sancte servaturos coram facultate sunt polliciti) ad examen nullatenus esse admittendum quinimo officinam ipsi ni facere hoc maturaret occludendam et si quid contra moliretur conjunctis viribus ipsius machinationibus contraeundum quam sententiam ipsi finita congregatione intimavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.138, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.138/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success