Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[15. September 1611] Die 15. Septembris habui congregationem dominorum doctorum in qua primum tractatus de mineris et recto usu thermarum Männersdorffensium facultati pro revisione a domino superintendente regio transmissus ut dominis medicinae professoribus pro more solito ad revidendum et suum judicium de illo dandum traderetur conclusum fuit.
Secundo ad libellum supplicem Casparis Jesckii med. stud. in Gallias abituri quo resignato stipendio Emericano testimonium vitae hic transactae petiit decretum fuit ut ipsi in forma consueta meliori detur id quod factum a me fuit. Tertio pharmacopoeo Joanni Soldino ad aethiopem supplicanti pro die et hora examinis vigesimus quartus Septembris assignatus fuit quo die convenientibus dominis examinatoribus et diligenter visis ipsius testimoniis tametsi terminus disciplinae trium tantum annorum contra pharmacopoeorum ordinem et leges quae quinquennium ad minus idque in una officina requirunt difficultatem fecerit tamen
quia testimonia adjuncta habuit se hic per triennium fere in officina coerulea et ad aureum leonem ac insuper legato regio Constantinopolim misso pro pharmacopoeo inservisse cum ipso dispensatum fuisset. Quia vero sine praescitu et contra privilegia facultatis et pharmacopoeorum apud ordines provincialium institit ut sub ipsorum tutela et stipendio pharmacopoeus hic esset neque tamen id officium ipsi provinciales conferre vellent nisi prius examinis sui rite peracti et approbationis testimonium adferret tanquam rem novam domini examinatores in se suscipere noluerunt sed unanimi consensu ad plenam facultatis et pharmacopoeorum congregationem examine interea dilato retulerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.137, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.137/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success