Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.5 AFM 1605-1676
[2. Oktober 1611] Die 2. Octobris transmisi dominis doctoribus supplicem libelum Joannis Georgii Soldini quo rursum multis precibus et fictis rationibus ad examen admitti postulat verum inclyta facultas in priori decreto persistens ni officio praedicto quantocyus renunciet in perpetuum ab examine arcendum esse denuo decrevit.
Eodem die quia anniversari celebratio pro defunctis a multis annis contra fervorum et zelum vere catholicorum et dubio procul non sine gravi gemitu piorum manium nostrorum antecessorum quibus forte hujus suffragii levamine destitutis diutius in poenis purgatorii fuit haerendum inclytam facultatem consului num rursum instaurari debeat ac possit. Unanimi votorum consensu conclusum fuit rem hanc tam piam et salutarem non esse diutius negligendam sed quantocitius pro refrigerio animarum majorum et confratrum nostrorum esse in pristinum statum solitis ceremoniis restituendam.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 5, Leopold Senfelder, 1910
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.5.139, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.5.139/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success