Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605
[6. März 1586] Secunda congregatio eodem anno, mense Martii 6. die domini superintendentes quondam pie defuncti D. D. Francisci Emerici stipendii D. D. Paulus Fabricius caesareus mathematicus et loannes Aicholz medicinae professor suas rationes obtulerunt, quae ab inclyta facultate visae, calculatae ac juste repertae, ad ladulam reponi et inscribi.
Ea quoque congregatione Wolfgangus Hauptman chirurgus Lintianus a consule Linzii rectori archigymnasii Viennensis pro examine commendatus ad collegium missus praesentibus D. D. Diomede Cornario, Adamo Preterschnecker, Benedicto Perger examinatur. Mediocriter respondendo satisfecit. Emplastrum griseum in apotheca Schmeisser composuit praesente me decano. Datum illi testimonium consuetum; numeravit ;3 flor.
Hoc temporis Casparus Garbo Silesius, cum suum nomen dedisset, in stipendium D. D. Francisci Emerici laudabilis memoriae assumptus numeravit 15 cruc.
Adhuc a priori domino substituto ladulas, claves, sceptrum et reliqua ad facultatem pertinentia accepi una cum 55 cruc.
quod tota collata pecuniaria summa facit: 10 flor 46 cruc.
De qua exposui pedello 2 flor. 20 cruc.
Restat: 8 flor. 26 cruc.
Sit gloria Deo! Finitus secundus decanatus. [fol. 290r]
Tertius D. Thomae Haustein decanatus dominorum doctorum volo scripto continuatus pro aestivali semestri anno 86.
Unica habita congregatio, in qua praesentibus D. D. Diomede Cornario, Adamo Preterschnecker, Benedicto Pergero, balneator Hans Ainman Ingolstadiensis a consule Viennensi pro inspectore infectorum examinandus est missus, testimoniales suae artis et natalis sufficienter produxit, examinatus satis respondit, adprobatus, accepit testimonium. Numeravit nihil.
Eo tempores apothecariis Anthonio Rowitz, Petro Schwab composito magna Mithridatii et theriaces ultra annum exsolatae, rursum sunt apertae.
Et Sporichii petitio ad facultatis consilia admittendi proposita sed a me resolutio in plenam congregationem rejecta.
Nomen suum dedit Laurentius Schuechard Neysidlensis doctus juvenis, dedit 15 cruc.
Additis 15 cruciatis restanti in secundo decanatu facit tota summa: 8 flor. 41 cruc.
De hac exposui pedello pro mutatione annua 2 flor. 20 cruc.
Restant: 6 flor. 21 cruc.
Hanc cum ladulis, sceptro, clavibus et decano solitis tradendis fideliter tradidi.
Deo sit gloria. Amen. [fol. 290v]579
[1586/ 1587]
Quartus decanatus hybernus D. Joannis Aicholcz.
A priore decano in me delatum hoc onus est suffragio dominorum doctorum.
Initio Novembris a priore decano D. Haunstain transmissae binae cystae cum inclusis actorum et statutorum libris et arcula parva cum sigillis et clavibus capellae, adjuncto sceptro facultatis argenteo.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.4.810, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.4.810/charter>, accessed 2025-06-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success