useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.4.811
Signature: 1.4.811
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. Dezember 1586
Sitzung vom 3. Dezember 1586  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.4 AFM 1558-1605

    x

    [3. Dezember 1586] 3. Decembris habita est prima facultatis congregatio, in qua prior decanus rationes dedit gemini ex ordine decanatus juxta inscriptionem. Adprobatae per facultatem sunt et mihi pecuniaria summa adnumerata flor. 6 cruc. 21. distribuenda in 6 dominos doctores seniores, quod factum fuit deinde.

    Eadem D. Sporisch, quod antea scripto nunc oretenus coram a facultate petiit, recipi se in facultatem et haberi consortem eorundem honorum et laborum, quod obtinuit stipulata fide, facturum se ita juxta nostra statuta pro aegrorum commodo nec non facultatis et sui ipsius honore. Solvit ad aerarium 6 sol.

    Eadem adcitus D. Judex et commonefactus de repetitione adceleranda, quod accepto novo puncto aphor. 16 primi ad 9. Januarii certo se praestiturum recepit.

    Eadem objurgatus pedellus, quod in promotione D. D. Adolphi Bursmanni Aquisgranensis jure consulti facultatis nostrae sedile remote adeo a reliquis subseliis collocari incurie permiserit, ut nequidquam fere de actu illinc prospici vel audiri potuerit propter intermedios plebejos homines, magno cum derisu facultatis ac totius gymnasii ob confusionem talem.

    Eadem examinatus balneator Wolfgangus Ludbiel von Perneckh im feurlant,580 sponsus viduae in balneo S. Stephani variis quaestionibus chirurgicis. Adfuere d. d. omnes praeter Fabricium. Respondit mediocriter.

    Quia legere dumtaxat novit utcumque, scribere vero non admissus est cum obtestatione, ut etiam scribere discat et. fideliter artis suae operas exerceat. Praelecto juramento solito juravit et solvit flor. 3. Postero die confecit apud me emplastrum purpureum “praunzug" et unguentum album satis industrie. [fol. 291r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 4, Leopold Senfelder, 1908


    Notes
    580 Wohl verschrieben für Beurlant (Bayern).
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.