Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[18. Juni 1494] Feria tercia post festum sancti Viti celebratur doctorum convencio, forte eciam aderat egregius doctor Mag. Gregorius Kunnttstokch de Buda, natus quidem Viennensis, sed Bude residens, quem ferme omnis homo Weger cognominabat. Presentibus ignominiosum factum et ridiculum expono.
1. Primum menciuntur, pro arbitrio nostro, ubi egrotum civem aliqua reputate potencie accesserimus, aurum et argentum accipere, neque ullum hominem visitare nisi duobus ducatis premissis certi fuerimus.
2. Secundum veritati minus consonum, olim doctores, maiores nostros supra 7 den. Viennenses de urina iudicanda non postulasse, nos vero 6 crucif. vel 24 den. non esse contentos, cum maiores nostri, quos commemorabant, et pericia et doctrina longe nos antecelluissent administrandarumque medicinarum usu maioris pensi et existimacionis fuissent. Subnotabant quosdam, quos et ipse preterire nolo:
Petrum Volczian, Michaelem Schrikch, Iohannem de Prawna, Iohannem Czeller, Caspar Tettnam118, Iohannem de Kirchaym, Conradum de Muldarff, Mag. Erasmum, Hermannum, Casparem Gryessenpekch119. [fol. 19r]
addiderunt, quod ipsi omnes falsum esse optime sciverunt, prenominatos seniores una ebdomade120 supra aureum unum non recepisse, nos vero de unica visitacione aureum exigere.
3. Tercium dicunt nostram non tollerandam esse negligenciam, quia debemus laxativis ab aromatariis suo tempore dispensandis, ut recte fiant, interesse, quam noverint in omnibus, ubi medici sint, civitatibus vigere consuetudinem. O falsum eis recte cognitum! O demenciam extremam! qui liberos homines clarissimos sua putant mancipia! O ineptum captum consilium! Quam male que postulant mutuo respondent! impericia et inscicia, ut statim patebit, nos arguunt, ex aromatariis discere suadent! Hic nos121preesse volunt — confer, equilibra122, pensites123maturam hui! horum deliberationem, optime doctor, legens.
4. Quartum ignominia et diffamia plenum. Queruntur litteris nos parum deditos, rerum simplicium in antidota composita ingrediencium prorsus inscios, cum ea pertinacia annexa, videlicet a scientibus et doctioribus apotecariis et mercatoribus ea semper contrectantibus discere non velle, usualiumque ponderum, scrupulorum, dragmarum et unciarum paucam vel nullam noticiam habere. Possem ego recte dicere de nostris insanientibus cum Ovidio demonstrans mente captum: 0 medici mediam pertundite venam. 124
5. Addiderunt, nisi rector de reformatione quoad nos cogitaverit, id ex eis ob reipublice bonum statim futurum, ut aliunde doctores afferant, quibus bene consultum sit egrotis; se velle tamen pocius hiis abstinere, si aliquid hiis malis fuerit remedium. Hic clare nostri senatorii ordinis sapiencie, prudencie, solercie poteris dignoscere promptitudinem. O admirandos125homines! Ad eum summum sapiencie gradum conscenderunt, ut medicum pecunias exigere et simplices medicinas in compositam commisceri intelligant! O formidandos cives, qui doctissimorum virorum clarissimam famam furiosa suppressione, rustica potestate, cum velint, denigrare possunt. [fol. 19v]
Hec ubi domini doctores contemplati fuissent, de ignominia dolentes, rem tamen ridiculam parvifacientes, articulum ad universitatem deferendum concludunt.126
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.36, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.36/charter>, accessed 2025-08-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success