useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.37
Signature: 1.3.37
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Juni 1494
Sitzung vom 25. Juni 1494  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [25. Juni 1494] 25. mensis Iunii fit omnium facultatum in collegio satis magna congregacio, qua die ob multa inutilia interveniencia negocia nihil concluditur, sed in alteram diem differtur. 26. eiusdem mensis ad me in hospicio aromatarii Cristofferi comedentem Steffanus Enn et Iacobus Rächweyn veniunt a consulibus missi nuncii. Inter plura nobis omnibus exprobrationem faciunt, quod arbitrio nostro pro curis nimium exigendo omnibus hominibus oneri simus nec aliud futurum remedium, nisi ut foras pellamur omnes.Respondi, latrones et fures hinc pellendos, non viros doctissimos, honestate et moribus satis probatos; adieci nullos aliquam127in nos habere potestatem, nos liberos esse doctores, vocati venire possumus vel domi nos continere; certum esse, nullum unquam exnobis, ut in medicum alicuius eligatur, rogasse, eiusque privilegiis gaudere, quibus totam universitatem Austrie illustrissimi principes clementissime donaverint. Respondit Steffanus Enn in hic verba: Mann wyerdt euch aynen strich durich ewrr freyhaytt thuen128. Quibus exeuntibus ad universitatem maturandum putabam. Eo ordine, quo ad me venissent, dicendo exposui. Concluditur adeundos consules, qui universitati dulcedine mellis in ore satis blandiebantur aloes amaritudinem sub pectore conditam129celabant, pro omnibus illatis iniuriis dissimulatis verbis. Satis fit nobis, ut semper hactenus illud in gymnasio nostro Viennensi vidissem: verbis omnia facimus, nullum unquam ceptum finem130 accepit laudabilem evo meo, tanta est omnium nostrum segnicies, socordia vel pocius illorum131,quorum plurimum interesset. Simultatibuset mutuis odiis irreciati perditissime vivimus, quibus vulgo inolevit, parum nos esse doctos, sed homines vanos, litigiosos, non scholarium utilitatem docendo, sed libris solis legendo in pulpito mussitamus. [fol. 20r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    127 Ein nachträglicher Strich am linken Seitenrand verbindet den Satzteil von Consulibus bis aliquam; daneben befinden sich zwei Randglosse:
    128 Wurde unterstrichen: „Mann wyerdt euch aynen strich durich ewrr freyhaytt thuen“. Randglosse links:
    129 Im Original: conditum.
    130 Wurde unterstrichen: „verbis omnia facimus, nullum unquam ceptum finem“
    131 Wurde unterstrichen: „tanta est omnium nostrum segnicies, socordia vel pocius illorum”.Die beiden unterstrichenen Satzteile werden durch einen Strich links zusammegefasst.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.