Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1494] Die solenni divorum martirum Tiburcii et Valeriani doctor Bartholomeus Steber decanatus officium suscepit, anno ut supra, presentibus doctoribus nobis quatuor, doctore Iohanne Tichtel, Andrea Voberger Viennensi, Friderico Gräsel de Haydenhaym et Mag. Bartholomeo Steber, nec erant illo tempore de gremio plures Vienne morantes. In speciali hac congregacione de nullo determinabatur.116
Putantes nos recte pacatos nihil venturi incomodi sperantes, quibusdam malis quorundam malivolorum ingenio conmentis satis inconsulte consules nos adoriuntur. Cum enim alias ex tota universitate multa non ferenda putarent, explende in nos rabiei oportunitatem habere putantes, inter alia ad nostrum magnificum rectorem scripta virus quorundam pectoribus iam dudum collectum in formam ignominiose diffamie audacter evomunt, nulla racione servata, satis enormiter et incompte, etsi bene compertum sit, non ex tota civium concione ac directione id emanasse, non enim adeo exquisita novimus plurium ingenia, ut de re litteraria quantumlibet eciam humili possent esse censores, sed quorum malus animus, mala mens ob egestatem invidia marcesceret117. Abecedarium inter equales aliquando in scholis audiverint vel medicam artem, philosophiam particularissimam in limine salutaverint vel pharmaca in salutem hominis tribuenda terere, infundere ad medici preceptum longo usu didicerint, sua sorte non contenti, sed malis artibus ad magistratus munera conantes imperium quasi in beluas habentes, variis mendaciis alios sibi considentes cives senatores in suam sententiam vertunt. De impericia, inscicia, negligencia, pecuniarum avara cupiditate, plus debito auri postulacione, mortis denique occasione medicam facultatem iampridem mirifica extimatione celebratam, preclaris viris refertam, spurcissimi, nullius honestatis aut veritatis sibi conscii nulla moderacionis specie commissa, apud satis bonos sed redes ac credulos in sui propriam ignominiam nequissime incusant ea stoliditate, ut vel perparum prudens, qua mente scaturiat sapere posset. [fol. 18v] Cum ergo satis exacte ac prudenter cogitata solercius efficere velint, duos ex se mittunt ad dominum rectorem magnificum Michaelem Rarkoch de Mistelwacch legatos, quendam Tugentlich, macellarium, alterum Steyerr, litterarum expertes, litteras civium intencionem continentes secum portantes, quas rector recipiens aperit; quibus lectis, quos sibi deputatos officiales habere potuisset, quam primum convocat et ipse vocatus facile intellexi, non adeo tocius universitatis gracia, quam in medicorum incomodum cives sevire. Copiam scriptiex domino rectore petens impetravi, congregacionem medicine doctorum facere non postergavi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.35, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.35/charter>, accessed 2025-08-22+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success