Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[20. Dezember 1469] Anno Domini 1469., in vigilia sancti Thome, post disputacionem factam omnes doctores manserunt in lectorio medicorum; tunc fuerunt ibi moti duo articuli, unus ex parte Mag. Heynrici Hacker, quia doctores aliqui fuerunt avisati ex parte ipsius, quia dixerunt, quod laboraret pro disputacione facienda in facultate circa dominum Comitem. Secundus articulus fuit ex parte medici domini Imperatoris novelli, quis locus esset sibi dandus inter doctores in stacionibus et in lectorio. Nichil fuit conclusum de hiis articulis, sed doctores omnes elegerunt horam primam istius diei, in qua vellent convenire cum domino doctore Mag. Michahele de Schrik, qui non fuit in lectorio cum disputacione nec dominus doctor Mag. Iohannes de Goldperck, qui non fuit tunc hic in civitate, et sic eodem die hora prima doctores convenerunt. Et de primo articulo fuit conclusum ex parte Mag. Heynrici Hacker689, quod facultas haberet privilegium, et fuit sextum in ordine de baccalariis promovendis et illud: ,Si forte quandoque peticiones principum vel quorumcumque pro non dignorum promocione fuerint porrecte, allegaciones fiant statutorum et juramentorum prestitorum de eisdem observandis' sic fuit conclusum, quod facultas deberet accedere dominum Imperatorem et Mayestatem suam implorare, quod tales disputaciones et promociones non fierent contra privilegia inclite facultatis nostre, et placuit omnibus, quod, quando facultas posset habere ingressum vel aggressum ad dominum, quod tunc fieret, et movit dominus doctor Mag. Michael, quod non deberet fieri in sacro tempore, sed statim post, et placuit doctoribus, quod bedellus non deberet ipsum locare inter doctores, et si per se locaret se ad eos, quod tunc doctores deberent exire.
De secundo articulo moto ex parte medici domini nostri Imperatoris, quis locus per bedellum esset sibi dandus, fuit conclusum, quod ultimus, et non esset preponendus alicui doctori; eciam fuit dictum bedello, quod eum non locaret vel daret sibi ultimum locum. Item dedi pro octava 10 den. et 1 den. pro libo.690
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.289, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.289/charter>, accessed 2025-06-10+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success