useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.288
Signature: 1.2.288
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. November 1469
Sitzung vom 11. November 1469  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [11. November 1469] Item 11. die mensis Novembris congregata fuit facultas super articulis tribus: Primas ad interessendum lectioni statutorum, et fuit expeditus. Fuit secundus ad recipiendum censum de domo facultatis ab incola domus684, videlicet Mag. Nicolao de Ratispana, qui presentavit 12 sol. den. et 20 den. pro censu istius anni precedentis de nova structura nostre domus, quia dedit duas partes census et recepit ipse unam et defalcavit 4 sol. den. propter Iohannem Entel, qui emit asseres ad horreum, quos affixit cum clavis, et facultas consensit, et sic dedit 2 libr. den. et 20 den. pro nova structura istius anni et fecit mencionem, quod obligaretur 3 flor. Ungaricales pro medio censu, quos vellet dare in tribus vel quatuor diebus, sed deberent sibi dari 50 den. pro fune — sed non dedit illos florenos protunc.

    Tercius articulus fuit ad audiendum supplicacionem Mag. Casparis, doctoris in medicina, qui petivit dispensacionem super leccionibus complendis, quod absolveretur a juramento; fuit conclusum, quod interim, quod essent lectores sufficientes legentes, deberet esse supportatus; si autem aliquis lectorum non posset legere propter absenciam vel infirmitatem, tunc deberet legere, et sic non fuit in toto absolutus, sed cum limitacione, et fuit in die sancti Martini.

    Item dominus doctor supplicavit pro Arte commentata, videlicet Mag. Pangracius Creuczer de Tresmawr, et fuit exauditus a facultato et misit ad me sequenti die pro clavibus et tunc recepit et685 dedit recognicionem et686 recepit a me unam recognicionem de alio libro, quem prius habuit, et fuit pars Avicenne, quem ad congregacionem secum portavit; sed dictum sibi fuerat, quando unum librum reciperet, alium importaret, et fecit.

    Item misi Fridericum, bedellum facultatis medicine, ad dominum doctorem Mag. Iohannem de Kircham pro duplici debito facultatis: Primo ex parte domini doctoris Mag. Pauli, incola [sic!] domus, tenetur 6 sol. et 16 den., ut habetur in decanatu domini doctoris Mag. Michaelis 45. folio; secundo ex parte ipsius de pecunia facultatis reservata, quam debuisset dedisse bdello687[sic!] nostro, et fuerunt 2 libr. et 3 sol. den., et idem doctor dominus Iohannes Kircham nichil voluit scire. Primo de ambobus debitis respondit, quod vellet informari libenter, [fol. 72v] quia non constaret sibi de aliquo debito. Post hoc feria sexta in Adventu Domini post Katherine688 Fridericus prenominatus iterum eum accessit; tunc respondit, quod crederet, quod obligaretur secundam summam, ex quo in libro actorum fuisset inscripta et dixit, quod [sic!] vellet dare, sed pro presenti non haberet pecuniam, quod posset dare; sed primam summam ex parte domini doctoris Mag. Pauli non vellet dare; et sic postea recessit cum rebus suis et nichil dedit. Secunda summa pecunie scripta est in decanatu domini doctoris Spardorfer folio 54, ibi clarius habetur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    684 Das nachfolgende Wort wurde gestrichen.
    685 Zuerst stand: sed non.
    686 Zuerst stand: sed.
    687 Wurde unterstrichen.
    688 1. Dezember 1469.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.