Current repository:
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[19. Juni 1469] Item 19. die Iunii congregata fuit facultas medicine in domo Mag. Michahelis Schrick ad deliberandum, quid ulterius expediret in causa Hacker. Et facultas protunc deliberata accessit vicerectorem Mag. Leonardum de Perching petens humiliter, ut fiat execucio in causa ista; facultas enim non velit talia diucius tollerare. Et concluserunt protunc rector et sui procuratores consistorialiter congregati, quod Hacker deberet citari ex officio rectoris, non ad instanciam facultatis medicine, ut infra spacium octo dierum sibi pro termino peremptorio assignatorum in consistorio rectoris compareat ad respondendum super quibusdam sibi obiciendis, quod et factum est; citatus nam fuit in presencia rectoris per notarium universitatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.281, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.281/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success