useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.280
Signature: 1.2.280
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Juni 1469
Sitzung vom 12. Juni 1469  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [12. Juni 1469] Secunda feria ante festum Viti congregata fuit facultas medicine super articulis infrascriptis: Ad audiendum supplicacionem cuiusdam doctoris extranei petere volentis, ut ad repetendum unum canonem medicinalem more facultatis medicine admittatur. Secundus articulus ad deliberandum, quid ulterius agendum sit in causa Hacker et quid agendum cum presbitero Rüczel, citato per facultatem peremptorie, ut sexto die ab insinuacione citacionis compareat669. [fol. 70v]

    De primo articulo petentis doctoris prefati, ut facultas eum dignaretur ad consorcium suum recipere, conclusit facultas protunc, quod non imputaret dictus doctor, quia facultas non posset sibi pro nunc dare responsum affirmativum, quia nondum bene deliberate, esset in causa ista; sed expost informata de ipsius moribus, doctrina et conversacione et aliis requisitis velit facere diligenciam et sibi in omnibus facultati possibilibus audienciam prebere benignam juxta ordinaciones et statuta sua, non obstante quod produxisset in medium litteras testimoniales sui doctoratus ab universitate Taurinensi. Sed dictus doctor petivit certum terminum sibi constitui audiencie; sed facultas protunc dixit, quod non posset certum terminum sibi prefigere propter certas legitimas causas, quod idem doctor malo recepit animo dicens, quod oporteret eum interim practicare, quia expensis careret, et petivit licenciam a facultate practicandi in medicina. Sed facultas dixit protunc, quod conformaret se statutis et ordinacionibus facultatis medicine, si admissionem speraret in eadem, et ita turbatus abscessit.

    De secundo articulo fuit conclusum, quod ad proximum consistorium rectoris tota facultas accederet et peteret rectorem, ut causam finiret, ne facultas medicine diucius prorogaretur et molestaretur per dictum empericum Hacker, et quod secum reciperet unum procuratorem et protestaretur de ista peticione facta, quia utique ulterius non posset sufferre talem prorogacionem.

    Ex parte citati sacerdotis fuit conclusum, quod in termino citacionis facultas accederet consistorium officialis cum suo procuratore et proponeret contra presbyterum, quomodo molestasset facultatem practicando et medicinas distribuendo in dispendium anime sue et proximorum suorum, et quod ibi peteretur eciam non solum, quod puniretur in cippo sed eciam pena pecuniaria, ne de cetero ita facilis esset ad practicandum erronee contra facultatem dictam.670

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    669 Dieses Wort wurde unterstrichen.
    670 Wechsel der Tinte aber selbe Schrift. Randglosse am linken Seitenrand in anderer Schrift: Hackher.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.