useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.2.282
Signature: 1.2.282
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Juni 1469
Sitzung vom 27. Juni 1469  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501

    x

    [27. Juni 1469] Item 27. die Iunii, de mane hora septima, fuit congregata facultas medicine ad audiendum quandam peticionem reverendissimi in Christo patris ac domini domini Ulrici, episcopi Pataviensis. Et protunc aecesserunt facultatem dominus officialis Alexius Tummar, decretorum doctor, et Mag. Paulus Wann, doctor theologie, offerentes litteram credencie etc.,patentes facultatem, quatenus Iohannem Mair de Sancto Ypolito asserentem se doctorem medicine in suum reciperet consorcium et eundem admitteret ad disputandum et ad practicandum juxta formam statutorum facultatis prefate. Et facultas deliberata admisit eum ad practicandum et ad disputandum post doctorem proxime disputaturum, tali tamen condicione, quod a practica desisteret, donec videretur littera sue promocionis, an rite et legitime promotus sit vel non. Et fuit protunc quesitum, an jurasset Padue in licencia sua, insignia in nulla alia universitate velle recipere, et respondit quod sic; consequenter dixit: ,sed in hoc aliqualiter fregi juramentum, quia propter inopiam non potui Padue recipere insignia'. Et sic fuit aliqualiter eciam per petentes pro eo671 notatus de periurio. Dixit eciam, quod per novum examen in Taurino fuerit promotus ut nonlicenciatus, et per hoc videbatur, quod nunc relevaret eum a fractione juramenti illud examen.672

    Item eodem die, hora undecima, facultas accessit rectorem et deputatos in causa Hacker, petens [fol. 71r] execucionem ad penas etc. Sed tunc conclusum erat per rectorem et deputatos, quod deberet congregari universitas, quia non esset spes concordie. Et citatus fuit protunc Hacker per dominum rectorem, ut ad proximam congregacionem universitatis compareret, et fuit citacio ad singulos actus specificata. Cui prefatus Hacker annuit. Sed postea feria quarta post festum Udalrici673 in pleno consistorio rectoris decanus facultatis medicine petivit, quatenus cito universitas congregaretur;674 secundo quod facultati medicine ex actis universitatis daretur ordo actorum in causa inter facultatem et Hacker. Tunc deprimo fuit deliberatum, quod adhuc debeat per deputatos videri appellacio, an legitima, an frivola, et si id non fieri posset, quod tunc debeat congregari universitas; et in hoc iterum facultas remansit suspensa.

    De secundo petito fuit responsum decano, si facultas velit675 habere ordinem actorum, quod coram tota universitate petat. Fecit protunc decanus medicine protestacionem coram consistorio et notario de sua peticione etc.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899


    Notes
    671 Wurde ausgebessert.
    672 Randglosse am linken Seitenrand in anderer Schrift: Hackher.
    673 5. Juli 1469.
    674 Wechsel der Tinte aber selbe Hand.
    675 Im Original stand zuerst die richtigere Form vellet.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.