useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Engelszell, Trappisten 1299 II 24
Signature: 1299 II 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Februar 1299, Passau (Patavioe)
Bischof Bernhart von Passau erlaubt dem Kloster Engelszell zwei Pfund Salz grösseren Bandes sowie andere Lebensmittel mautfrei durch Obernberg und Passau ihrem Kloster zuzuführen.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 20 (Anhang), S. 591f.
 

cop.
Geschriebene Chronik des Klosters Engeslzell vom Jahre 1783

    x
    Nos Wernhardus dei gratia ecclesiae Pataviensis episcopus omnibus in perpetuum. Digna consideratione advertimus, quod thesauros Celestes felici commercio feliciter comparamus et temporalia prudenter convertimus in aeterna, dum sacris ecclesiis et personis ecclesiasticis divino obsequio mancipatis immunitates tribuimus et a servitute humana absolvimus, quo quietius contemplativae vitae valeant insudare. Sciant igitur tam praesentes quam futuri praesentia inspecturi, quod nos volentes defectus novellae plantationis nostrae in Cella angelorum per graciae nostrae remedia relevare eamque erigere ad perfectum, de benigno venerabilis capituli nostrae ecclesiae Pataviensis consensu ad instantiam religiosi viri fratris Christiani abbatis ibidem ecclesiae in Cella angelorum ordinis cisterciensis damus licentiam et facultatem duas libras salium ampli ligaminis apud Obernperg et Pataviam libere annis singulis perpetuo deducendi absolventes, eam ab omni genere mutae, thelonei et cujuslibet exactionis, quocunque nomine censeatur. Insuper damus abbati praedictae Cellae angelicae, qui pro tempore fuerit, libertatem deducendi victualia sua vinum scilicet et granum, caseos et oleum et alia quaecunque ad victum pertinentia et ligna pro sedificiis et lateres in Aeno et Danubio sursum et deorsum ad civitatem Pataviensem et abinde ad Cellam angelicam quotiens eidem visum fuerit expedire, absolventes ipsum et liberum pronuntiantes ab omni genere thelonei et mutae et specialiter a muta, quam judex civitatis nostrae nomine Fürfart recipere consuevit. Recipimus insuper in nostrae et successorum nostrorum defensionis et protectionis gratiam specialem omnia bona et victualia praedictae Cellae angelicae in civitate nostra Pataviensi deposita et futuris temporibus deponenda indulgentes et concedentes abbati ipsius Cellae angelicae potestatem et liberum arbitrium in civitate nostra Pataviensi de vino suo, quod residuare poterit viginti quatuor carradas vini in domo sua in modum aliorum cauponum seu taberniarorum annis singulis vendendi et communiter propinandi nolentes ipsum ab hoc civitati nostrae et civibus ad praestationem aliquam obligari. In cujus rei testimonium praesentes damus literas nostro et praedicti capituli nostri sigillorum appensione munitas. Testes sunt domini venerabiles Gotfridus tumpraepositus, Wolfkerus decanus, Ulricus de Styria, Meingotus de Waldek, magister Engelschalcus, Witigo de Lobenstein, Wernardus de Syrnik, Henricus de Goltingen, Schachtlang de Haslawe canonici ecclesiae nostrae Pataviensis, Ulricus capellanus noster, Helmwicus Otto, Ludwicus notarii curiae nostrae et alii fide digni. Datum et actum Patavioe anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono in die sancti Mathiae apostoli.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872), Nr. 20 (Anhang), S. 591f.

    Original dating clausedie sancti Mathiae apostoli



    LanguageLatein
    Places
    • Passau (Patavioe)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.