Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. LIX. , S. 76
Current repository:
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. LIX. , S. 76


LIX.
Frater Hermannus miseracione diuina episeopus Prisirinensis plenas vices gerens domini Jo. episcopi Pragensis per totam suam dyocesim, vniuersis in Christo fidelibus presentem litteram inspecturis salutem in omnium saluatore. — Loca sanctorum et maxime religio- sorum, ubi salus animarum viget et consolacio peccatorum, pia deuo- cione a Christi fidelibus sunt ueneranda, vt dum dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant et illorum nobis quodamodo uendicantes patrocinium, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur, vt monaste- rium beate virginis Marie in Altovado deuotorum in Christo religio- sorum ordinis Cisterciensis congruis honoribus ac deuotis oracio- nibus frequentetur et ut premia celestis gratie populus fidelis et cre- dulus obtineat, et ex hoc sibi prebeatur larga remissio peccatorum, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad ecclesiam siue mona- sterium beate virginis Marie in Altovado dominorum religiosorum ordinis Cisterciensis causa deuocionis accesserint, in omnibus festi- uitatibus Christi et festiuitatibus beate virginis Marie necnon et in t'estiuitatibus omnium apostolorum et in die patroni et omnium patro- norum eiusdem ecclesie et in dedicacione eius et per octavas eiusdem dedicacionis confisi, de misericordia dei omnipotentis et beatorum upostolorum Petri et Pauli auctoritate, domini Jo. episcopi Pragensis, cujus vices gerimus, et auctoritate nostra lxxxa dies de iniuncta peni tencia indulgencie in domino misericorditer relaxamus. In cuius rei testimormim presens scriptum fieri et sigilli nostri munimine fecimus
roborari. — Datum anno domini M° CCC° Xo Pontificatus nostri anno primo.
Gut erhaltenes, an Pergamentstreifen hängende! Siegel in weissem Wachs. — Ein segnender Bischof. — f Fr. Hermanvs. Dei. Gr . . Prisirine sis Eps.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) LIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/c1cdc98e-f2fe-42e7-9a6a-709c488cc34d/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success