Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XLIX. , S. 66
Current repository:
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XLIX. , S. 66


XLIX.
Thobias dei gratia Pragensis episcopus vniuersis Christi fideli- bus per Pragensem ciuitatem et dyocesim constitutis salutem in do- mino sempiternam. Inter opera caritatis elemosina est, que opperit multitudinem peccatorum et diuinam offensam mitigat, dat gratiam in presenti et addicit gloriam in futuro. Sperantes igitur nos ad quecunque pietatis opera beniuolos et faciles inueniri, vniuersitatem vestram requirimus et hortamur in remissionem vobis vestrorum nichilominus peccaminum iniungentes , quatenus ad opus ecclesie sanete Marie virginis gloriose monasteri i de Altovado, quod c6n- struitur et construi debet opere sumptuoso nee ad ipsum consuman
S3
dum proprie suppetunt facultates, de bonis a deo collatis vobis ve- stras pias elemosinas et ulia grata caritatis subsidia taliter errogare curetis, vt per bec et alia bona, que domino inspirante feceritis, ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire. Nos enim de omnipo- tentis dei misericordia et sanctorum eius meritis et intercessionibus confidentes omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad predictum opus manum porrexerint adiutricem xla dies criminalium et annum peccatorum venialium misericorditer relaxamus, peccata insuper oblita vota fracta , si ad ea redieritis , offensas patrum et matrum sine inieccione manuum violenta ac iuramenta, que fiunt animi leuitate, vobis nichilominus in ipsius dei misericordia condonantes; preterea indulgencias venerabilium in Christo patrum Fridrici Clye- mensis (sic) Heinrici Lauentinensis Rogerii*) Seuerinensis Johannis Mokycensis Cypriani Vouensis Jacobi Acernensis Salui Patana- c(c)nsis (sic) Danielis Laquedoniensis Perroni Larniensis Jacobi Treuentini Guillelmi Callensis Romani Croensis Berchardi Fulginas dei gratia archiepiscoporum et episcoporum eidem monasterio cл11a- tas ratas ac gratas habentes auctoritate qua fungimur, confirmamus presentibus in perpetuum valituris. Datum Prage anno domini M°CO Ixxxx° tercio x. Kalendas Magi**). Pontificatus nostri anno xv°, indiccionis sexte.
Gut erhaltenes, an gelbroth seidenen Fäden hängendes Siegel, dessen nähere Beschreibung bei XXXV. Doch fehlt hier das Gegensiegel.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XLIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/21a4a3ba-eb57-4bdb-86d9-bb1259ad31a1/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success