Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 239, S. 259
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 239, S. 259


No. 259. 1284. 3. Juni.
Bernbardus dei gratia praeposítus, decanus totumque Misnensis ecclesiae capi- tulum discretis viris praepositis archipresbyteris plebanis viceplebanis ecclesiarum et capellarum rectoribus in terra domini comitis de Bren constituas salutem et sinceram in domino karitatem. Venientes ad nos dominus Bodo de Turgow, dominus Jobannes de Valkenbain et dominus Petrus plebanus in Sluen") nobis significaverunt, quod propter longiturnam absentiam domini comitis de Bren et legitima impedimenta sua idem domi nus comes in quarta feria in septiniana Pentecostés non poterat ista vice sufticientem eautionem fideiussoriam praestare Melberg, prout in concordia promissum fuerat vene- rabili domino nostro Witigoni Misnensi episcopo vel nunciis eius ad hoc specialiter deputatis, pro centum marcis argenti Vribergensis et ponderis suis terminis persolven- dis petentes cum instantia ipsi domino comiti dare inducías, donee ad terram propriam suis expeditis negotiis rediret. Nos vero habito consilio de licentia speeiali domini nostri episcopi supradicti dicto domino comiti damus inducías usque ad festum beati .íacobi inclusive nunc proxime venturum, tali conditione adiecta, ut si dictus dominus comes medio tempore venerabili domino nostro episcopo vel nunciis suis ad hoc depu tatis sufticientem fideiussoriam non praestiterit eautionem de centum marcis suis ter minis sol vendis, in crastino beati Jacobi nunc suspensum interdictum non revocatum redeat ipso facto sine ammonitione cum omni rigore suo, ecclesiastica sepultura specia liter interdicta. Datum Misnae anno domini millesimo CC°. octuagesimo quarto in sabbato ante festum beati Bonifacii.
Nach dein Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit dem Capitelssiegel an einem Pergamentstreifen.
ai In No. 25H Zluwen, Schlichen.
26"
204
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/a353e6c3-aca2-485b-a38e-61bddaeb24e4/charter>, accessed 2025-05-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success