Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 404, S. 410
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 404, S. 410


No. 435. 1341. 15. Juli.
In nomine domini amen. Ne ea quae aguntur in tempore simul labantur cum tempore, scripta soient testimonio firmius perliennari. Hinc est, quod nos Wythego dei gratia ecclesiae Misnensis episcopus Christi fidelibus tarn praesentibus quam futuris ad perpetuae rei memoriam cupimus esse notum, quod honorabilis vir dominus Heinricus decanus ecclesiae nostrae Mysnensis piae devotionis motus affectu decimam in villa Syfirsdorf dicta, quae sita est prope Radeberga), videlicet sex maldaria et unum modi um siliginis et tantum avenae, quae debent faceré novem maldaria et alteram dimidium modium Dresdensis mensurae apud Czhaslawe et.. fratres suos filios quondam Johannis dicti Kuchchemeistir ad perpetuam pauperum tarn inedia oppressorum, quod vulgariter husarmen dicitur, quam ostiatim mendicantium elemosynam pro suorum remedio peccatorum et pro salute animae suae et progenitorum et omnium benefactorura suorum iustae emptionis interveniente titulo, pro certa summa pecuniae, videlicet pro viginti quinqué sexagenis grossorum latorum rite ac rationabiliter comparavit. Quam quidem decimam domina Elyzabeth, mater eorundem fratrum, relicta eiusdem Johannis dicti Kuchchenmeistir veniens ad nos in S toi pana, cum esset suum dotalitium, nobis volúntate bona et laeto animo ad manus nostras libere et sicut decuit resignavit, asserens se habere restaurum sufficiens, et iuravit de non repetendo. Deinde Czhaslawe prae- dictus et alter fratrum suorum venientes ad nos in Nussin dictam decimam nobis ad manus nostras consensu unanimi pro se duobus et fratre suo tertio libere et sicut decuit etiam resignanint. Nos igitiir Wythego episcopus ecclesiae Mysnensis prae- dictus devotioni domini decani praedicti cooperan cupientes, nostrae quoque ac nostro- rum simul proavorum intendentes saluti, supradictam decimam ad eiusdem decani instantiam ad Mysnensem nostram ecclesiam, sicut et villam Cyrcuitzb) ad usum et elemosynam pauperum memoratorum perpetuam in dei nomine porreximus, dedimus et appropriavimus et per praesentes porrigimus, damus et appropriamus quiete а? libere in perpetuum possidendum. Praedictam vero elemosynam praefatus decanus per sc faciet ministrando temporibus vitae suae, et quemcumque de vicariis perpetuis ad hoc deputaverit, quod eo decedente de dicta decima elemosynam pauperibus tideliter ammi- nistret. Et idem intuitu emolimenti sui laboris recipere debet annis singulis pullos,
&> Soifer jUorf bei Iladoberg. b) Serkowiti, Par. Kaditz. Vgl. No. 4?2.
355
ova et cáseos, qui de dicta villa C^rcuitz ad eandem elemosynam per annos singulos derivantur. Sin autem, cui dicta amrainistratio eleniosynae faciendae commissa fuerat saepedicto decano decedente, minus rite distribueret aut in ministrando notaretur negli- gens aut remissus, ex tune decanus, qui pro tempore fuerit, de consilio capituli alium subrogabit ex vicariis idoneum et fidelem. In cuius rei evidentiam perpetuam litteras praesentes dari fecimus nostri sigilli robore consignatas. Huius rei testes sunt videlicet Тушо de Koldytz capitaneus in Stolpana, Rychardus et Luterus fratres domini de Kote- buz, Tytzemannus de Lympacb, Benedictus de Lympach, Rulico de Radeburg plebanus in Nussyn, Henricus de Kryschowe perpetuus ecclesiae Mysnensis vicarius, Johannes Borus plebanus in Bychcbin, Henricus cappellanus in Nussyn, Jenchinus Kaldenburne, Wernherus Grellinhayn, Lutoldus et Johannes fratres dicti de Turgowe et quam plures alii ride digni. Datum et actum Nussyn anno domini M0.CCC°.XLI°. in die divisionis apostolorum.
Et nos Johannes praepositus et Henricus decanus eadem gratia totumque capi- tulum ecclesiae Misnensis praedictae dictes contractus hinc inde factos ex certa scientia gratos et ratos habentes approbamus harum serie litterarum nostri capituli sigilli muni- mine signatarum.
Nach zwei im Staatsarchiv zu Meissen befindlichen völlig gleichlautenden Originalen; an beiden hängen durch rothe und grüne seidene Fäden verbunden die wohlerhaltenen Siegel des Bischofs und des Capitels, beide mit Contrasigillen.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 404, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/7329d115-c663-46b8-bb86-1ae03419e9c8/charter>, accessed 2025-06-29+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success