Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 252, S. 269
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 252, S. 269


No. 274. 1286.
In nomine domini amen. Withego dei gratia Misnensis episcopus universis Christi fidelibus praesens scriptum intuentibus tarn praesentibus quam futuris salutem in domino Jhesu Christo. Quoniam omnium habere memoriam et in nullo peccare divinitatis est non humanitatis, quare necesse est ut quae gesta rite fuerint ab homi- bus, ne oblivioni tradantur, scripti testimonio roborentur. Notum igitur esse cupimus universis, qnod dominus Cunradus dictus de domina nostra vicarias ecclesiae Misnensis perpetuus de consensu nostro et totius nostri capituli iusto emptionis titulo ab Amoldo tabernario in Bresnitz pro decern marcis argenti comparavit deeimam viginti quatuor scoecorum siliginis et avenae et hortum in Bresnitz apud curiam plebani sitam, cuius deeimae in villa Borrenthina) maiori quatuordeeim scocci, in villa vero Lipenb) decern scocci eidem domino Cunrado annis singulis persolventur. Nos vero ad preces et instantiam dicti domini Cunradi, qui nobis in multis obsequiosum sc exhibuit, consi- derata etiam ipsius intentione, qua decrevit in nostra ecclesia de eadem decima pro salute animae suae quod pium fuerit ordinäre, proprietatem saepedietae deeimae vide licet viginti quatuor scoecorum in praefatis villis Borenthin maiori et in Lipen siliginis et avenae sibi et ecclesiae nostrae Misnensi liberaliter conferimus et donamus volentcs, ut idem dominus Cunradus de praedieta decima post obitum suum ordinet, quiequid pie decreverit ordinandum. Ne autem super hac donatione nostra eidem in posterum oriatur quaestio nocitura, praesentem litteram conscribi super eo fecimus et sigillorum nostri et capituli appensionibus roborari. Testes etiam huius rei sunt dominus Johannes Wurcinensis praepositus, dominus Theodericus praepositus Budesinensis et dominus
at Bö lirigen, Par. EUilurf. b> Loipen, I'ar. Zicgonbaln.
214 -—-
Ciinradus de Boruz custos Misnensis, et dominus Johannes praepositus in Hayn, dominus Johannes de Wartha, Eckehardus noster marsalcus, Petrus noster camerarius et quamplures alii ñde digni. Actum Misnae anno domini M°. CC°. LXXX°. VIo. pon- tificatus nostri anno XXo.
Nach dem Orig. im Stiftsarchiv zu Meissen mit deu Siegeln des Bischofs und des Capitols an Faden von rother und gelber Seide.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 252, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/64c52d4f-6f3c-4fcd-98f7-652fc0957476/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success