Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 383, S. 394
Current repository:
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I Band, Nr. 383, S. 394


No. 414. 1335. 21. Jan.
Benedictus episcopus servus servorum dei dilecto filio . . praeposito ecclesiae Misnensis salutem et apostolicam benedictionem. Conquestus est nobis Dicilinus pleba nus ecclesiae sancti Benedict] Pragensis, quod Franciscus plebanus ecclesiae sanetae Mariae ante Lecam curiam eiusdem loci parrochianos suos dietae ecclesiae sancti Benedict! reeipit temeré ad divina, а? ipsis exhibet ecclesiastica sacramenta in eiusdem
?
339
plebani sancti Benedicti non modicum praeiudicium et gravamen. Cum autem dictus conquerens sicut asserit praefati plebani sanctae Mariae potentiam mérito perhorrescens, eum infra eivitatem seu diocesim Pragensem nequeat convenire secure, discretioni time per apostólica scripta mandamus, quatinus partibus convocatis audias causam et appel- latione remota debito fine decidas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observan. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timoré subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium per- hibere. Datum Auinionii XII. Kalendas Februarii pontificatus nostri anno primo.
Aussen: G. de Valle.
Nach dem Orig. im K. Haupt-Staatsarchiv zu Dresden mit dem Bleisiegel an hänfener Schnur.
Urkundenbuch des Hochstifts Meissen I, ed. Gersdorf, 1864 (Google data) 383, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/StiftMeissenI/58bb2dc6-704c-4cd8-b841-31952b3b4604/charter>, accessed 2025-06-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success