Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 291.
Signature: Nr. 291.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Philippus Magister Totaque congregacio Leprosorum
Coloniensium. 1249 Omnibus presentem paginam inspecturis tam presentibus quam futu-
ris salutem in domino. Ad omnem ambiguitatis scrupulum tollendum in posterum, presenti
scripto declarandum duximus vniuersis, quod nos Terciam partem domus cuiusdam de
tribus mansionibus site in stolgingazzen et orti retro adiacentis, quam nobis bone
memorie Si- fridus de Nusia et vxor eius, ciues Colonienses, contulerunt, Wolbe- roni
filio Winrici et Elisabeth filie Winrici Cregh vel cuicumque ipse Wolbero vel ipsa
Elisabeth post mortem alterutrius eorum donauerit aut reliquerit, iure hereditario
decreuimus concedendam, ita quod nobis singulis annis in festo beati Johannis baptiste
Quatuor solidos Colonienses et Censum Curie, quem houecins appellamus, inde per-
soluent. Quod si infra mensem a festo memorato dictos Quatuor so- lidos non
persoluerint, libram cere nobis de pena reddere tenebuntur. Si vero alium mensem
supersederint a solucione prefata, dicta here- ditas ad nos sine alicuius
contradictione libere reuertetur. Nos eciam dictosWol. et Eli. et alios, ad quos post
mortem ipsorum supradicta hereditas deuoluetur, contra omnes super ipsa hereditate
ipsos impe- dire vel molestare volentes tenebimur defensare et indempnes inper- petuum
conseruare. In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine duximus
roborandam.
Philipp, der Leprosen-Meister, so wie die ganze Congregation iibertragen unter
gewissen Bedingungen ein Drittheil eines in der Stolkgasse ge- legenen Hauses und Gartens.
— 1249. Source Regest:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 291. , S. 305
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 291. , S. 305
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 291. , S. 305

Acta sunt hec anno domini McCxlix.
Nach dem Origiual im Stadt-Archiv. Das Siegel sehr schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 291. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/f3c2b429-552e-48f7-894e-f2e8d39d733d/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success