useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 293.
Signature:  Nr. 293.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Ne gestarum re- rum memoria processu temporis euanescat et pereat, necesse est, ea que prouide acta sunt, per litteras eternare. iSoueIint igitur uniuersi tam presentes quam futuri hanc paginam inspecturi, quod inter no- bilem uirum domiuum Adolfum Comitem de monte ac subditos suos sub sua iurisdictione existentes ex una parte et Ciues Colonienses ex altera, propter commune bonum et pacem utrimque firmiter obser- uandam, habito hinc inde maturato consilio atque fideli, concordatum est in hanc formam, quod quique Ciues Colonienses in ipsius Comitis terram seu dominium uenientes salui erunt Conseruati et ab ipso suisque in rebus pariter et persouis Contra quaslibet iniurias seu uexationes indebitas efficaciter protecti. Similiter dominus Comes iam dictus et sui, quos pro negociis gerendis Coloniam petere contigerit, infra muros Ciuitatis eiusdem salui erunt conseruati et a Ciuitate
Einigung zwischen dem Grafen Adolf von Berg und der Stadt Koln iiber den Bechts- und anderen Sohutz, der den beiderieitigen Insassen gewahrt werden solL — 1250, 8. Marz.
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 293. , S. 306
 

ed.

Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 293. , S. 306

    Graphics: 
    x

    295

    Coloniensi in rebus pariter et personis Contra quaslibet iniurias seu 1250 uexationes indebitas efficaciter protecti. Si uero, quod absit, quacum- que ex causa aliqua dissensio siue discordia inter predictos, Comitem uidelicet preuouiiuatum suosue ac Ciues Colonienses orta fuerit, ma- nebit tunc talis dissensio per quadraginta dies ab inicio ortus sui amicabiliter sine ulteriori Coumotione susspensa secundum ordinationem ac arbitrium Consiliariorum Comitis sepedicti ex una parte et Consi- liariorum Ciuitatis Coloniensis ex altera ad huiusmodi negocium ab utraque parte memoiata pro tempore deputandorum, quorum quem- cumque deesse contigerit, ipsi pro tempore alius substituetur ad in- stanciam parcium conuocandarum 1) fraude et dolo omnimode exclusis per uiam amicabilem aut per sententiam iuris iusto ordiue secundum cause ortum et prout status negocii exegerit, debite decidenda, mo- nitione siquidem conpetente ad satisfactionem a consiliariis eius par- tis, quam causa agendi attingit infra predictos quadraginta dies pre- missa. Si autem Contigerit aliquam parcium prememoratis Consilia- riis fore inobedientem uel rebellem, si ex parte Comitis siue suorum hoc euenerit, eius partis Consiliarii debite moniti Mulinheim intrabunt ad iacendum, sicut moris est fideiussorum, numquam inde recessuri antequam negocio, super quo questio uersa fuerit, terminus debitus inponatur. Si autem ex parte Ciuium Coloniensium defectus Consimi- lis obediencie fuerit, ipsorum Consiliarii conpetenter moniti Colonie intra parochiam de niderich in loco ipsis pro tempore assignando intrabunt similiter ad iacendum modo iam dicto. Hiis preterea est adiectum, quoniam memoratos Consiliarios pro quibuscumque negociis Iuinutis, que inter partes prefatas frequenter emergi poterunt, non conpetit conuehire, quicumque hincinde alterum iudicialiter Conue- nire uoluerit, sine omni interiectione seu protractione dolosa aut frau- dulenta secuudum dictationem sententie scabinorum utrobique alter ab altero iusticiam expeditam Consequetur. Sed si reus alicuius de- biti recogniti ob aliquam causam se a foro actoris absentauerit, actor hincinde, si presencIam debitoris in loco talis Contractus exspectare noluerit, forum rei sequetur et a iudicibus ibidem sibi plenam iusticiam fieri postulabit, quam et ipse expedite consequetur omni captione dolosa et fraudulenta penitus exclusa, ita uidelicet quod cuiusmodi iudicium sepedicto Comiti ac suis in quibuslibet eiusmodi Casibus in Colonia exhilitum siue factum fucrit, consimile Ciues Colonienses ubique in eiusdem Comitis iurisdictione in euentu consimili optinebuut. Insuper

    ') Die Handschrift hat: conuocandorum.

    296

    1250 si aliquem hominum domini Comitis predicti contigerit, se Coloniam transferre mansurum et ab officialibus eiusdem Comitis infra annum fuerit requisitus, memorati consiliarii, prout iuris est Ciuitatis Colo- niensis, domino Comiti sine protractione satisfacient de eodem, et do- minus Comes ac sui Consiliarii in simili casu Ciuibus et Ciuitati Colo- niensi eodem modo satisfieri procurabunt; sed si infra annum tales homines dicto Comiti uel Ciuitati Coloniensi attinentes non fuerint pulsati seu dicto modo requisiti, manebit in posterum huiusmodi pul- satio siue requisitio utrimque penitus cassata. Item si dominus Comes quemquam in Ciuitate Coloniensi iudicialiter Conuenire uoluerit, ipse sicut in Casibus prenarratis secundum sentenciam scabinorum Colo- niensium iusticiam consequetur expedite. Hie in bouin sal dir uore genande Greue uan den berge inde de sine dfin der stede in den burgeren uan Colne, dat in gfid inde vorderlich is sfinder allirhande arge list. Inde so och die stat inde die burgere van Colne sulin dfin deme vor genandeme Greuen inde den sinin, dat in gfid inde vorder- lich is, sfindir allirhande arge list. Et ut in posterum ea, que premissa sunt, obseruentur, presens pagina exinde conscripta de consensu par- cium et unanimi uoluntate domini A. Comitis de monte sepedicti ac Ciuitatis Coloniensis sigillis est Communita. Hec ordinatio Cunctis die- bus uite supradicti A. Comitis et post eius obitum per annum erit duratura.

    Actum et Datum anno dominice incarnationis mcc quadragesimo nono. Tercia feria proxima post dominicam Letare Jerusalem.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel Adolfs, so wic das der Stadt Koln gut erhalten.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.