Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 437. , S. 468
Current repository:
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 437. , S. 468



') Unter demselben Datum wurde dieselbc Urkunde auch von der Stadt Koln ausgestellt.
457
propter dicta pacis federa firmiter obseruanda inter nos hinc inde 1262 concordatum exstitit et conuentum, quod si inter dominos nostros archiepiscopum Coloniensem et episcopum Traiectensem uel alios quos- cumque guerra seu discordia fuerit exorta, nos personas ciuium Co- loniensium, bona ac res ipsorum quecumque sunt in Traiecto vel extra Traiectum infra geyne et Marsin aut infra Marsin et Traiectum conseruabimus et defendemus bona fide tanquam personas et res unius conciuis nostri. Et econuerso ipsi ciues Colonienses personas conciuium nostrorum, bona, et res ipsorum, quecunque sunt in Colonia vel extia Coloniam in reno, dummodo tamen sint infra supe- riorem et inferiorem turres ciuitatis Coloniensis conseruabunt et de- fendent similiter bona fide tanquam personas et res unius conciuis eorundem. Preterea si forte, quod absit, dominus archiepiscopus Co- loniensis uel quecunque alia persona ecclesiastica uel secularis in episcopatu Coloniensi aliqua bona conciuibus nostris acceperit aut molestiam intulerit eisdem extra terminos turrium predictarum, super hoc ipsos nullatenus impetemus, nisi ipsorum conciues nostris conci- uibus Traiectensibus iniuriam seu molestiam in personis et rebus ipsorum personaliter irrogassent, et e conuerso si dominus noster Epi- scopus Traiectensis uel quecumque alia persona ecclesiastica uel secularis in episcopatu Traiectensi aliqua bona uel res ciuibus Coloniensibus acceperit aut molestiam intulerit extra terminos locorum predictorum, nos proinde nullam discordiam sustinebimus ab eisdem nec nos ali- quatenus impetent super ipso nisi nostri conciues ipsis specialiter uel personaliter in bonis et personis ipsorum iniuriam seu molestiam ir- rogassent, volentes hinc inde omnem formam et modum federis seu composicionis predictum inter nos et ipsos conceptum inuiolabiliter imperpetuum obseruari, nec propter hoc dictum fedus infirmari, si aliqui conciues nostri, dummodo non pro ipsorum uel aliquorum con- ciuium nostrorum utilitate cum dominis suis, quibus seruiunt, inter- fuerint iniurie seu molestie ciuibus Coloniensibus illate, et hoc eciam sine nostro consensu et consilio generali uel aliquorum speciali fuerit uel mandato, aut eciam aliqui ciues colonienses interfuerint consimili modo cum dominis suis, quibus seruiunt, iniurie seu molestie nostris conciuibus illate et hoc eciam sine ipsorum consensu et consilio generali uel speciali extiterit uel maudato. Quod si fortassis ciues Colonienses, qui interessent huiusmodi iniurie uel molestie nostris con- ciuibus illate, de mandato seu consilio ipsius ciuitatis interfuisse putaremus et super hoc ipsos impeteremus, ipsi per quatuor probos viros iuramento confirmabunt huiusmodi ciues sine ipsorum consilio uel mandato talia perpetrasse. Et non ipsis in casu consimili id ipsum
458
1262 per omnia, si acciderit, faciemus. Vt autem predicta omnia et singula tam a nobis quam a eiuibus Coloniensibus rata et firma omni dolo et fraude exclusis imperpetuum obseruentur, presentes litteras placuit conscribi et nostre ciuitatis sigilli munimine roborari.
Actum et datum de communi consensu, consilio et voluntate Judi- cis, scabinorum, consilii ac vniuersorum ciuium Traiectensium, anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, in vigilia omnium sanctorum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel schon erhalten.
Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data) Nr. 437. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnII/b997c59f-545d-4a94-8eae-e14bb184e4bb/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success