useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)  Nr. 464.
Signature:  Nr. 464.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filiis, Judicibus, J264 Scabinis et Communi Coloniensi salutem et apostolicam benedictio- nem. Hanc spem de uestre sinceritatis constantia obtinemus, quod iustitie zelatores et attenti pro posse ac prosecutores solliciti exista- tis et apud uos, ut condecet, iniurie detestabiles habeantur. Vnde pro eiusdem conseruatione iustitie, propulsatione illorum, ex quibus alienum ius iniuriosis conatibus leditur, uestram diligentiam secura confidentia excitamus, credentes, ut circa id nostris facile inductioni- bus se coaptet. Sane dilecto filio Arnoldo Capellano nostro nato no- bilis viri Comitis de Los preposito ecclesie Coloniensis accepimns exponente, quod electione, que de venerabili fratre nostro Coloniensi Archiepiscopo in ecclesia predicta celebrata extitit, per sedem apo- stolicam confirmata, nos Preposituram ipsius ecclesie, quam idem Archi- episcopus promotionis sue temporis obtinebat, eidem Arnoldo contulimus et decreuimus irritum et inane, si secus de prepositura ipsa contingeret attemptari, non obstante, quod nondum decursum erat tempus de consecrandis episcopis a canonibus diffinitum, dictusque Archiepisco- pns in nostra et plurium fratrum nostrorum presentia ipsum Arnol- dum in prepositum ecclesie prelibate ad osculum pacis admisit, et manus ipsius A. inter suas constringens, ab eodem A. recepit homa- gium nelut a preposito ecclesie sepefate, secundum quod in receptione ipsius prepositi, quando in eiusdem ecclesie prepositum a Coloniensi Archiepiscopo admittitur, fieri ut dicitur consueuit. Sed memoratus Archiepiscopus Henrico de Hinsebergue ipsius ecclesie Canonico, quem Capitulum eiusdem ecclesie post collationem huiusmodi de facto, cum de iure nequiuerint, in suum Prepositum elegisse, cuiusque electionem vicarius prefati Archiepiscopi confirmasse dicuntur, contra nominatum A. super hoc fauorem impendere non ueretur, asserens, quod idem A. exhibere sibi homagium huiusmodi non curarat; vnde nos ipsi Archi- episcopo nostris dedimus litteris firmiter in preceptis, ut amoto ab eadem Prepositura dicto Henrico et quolibet alio detentore faceret sepefatum A. ipsius Prepositure pacifica possessione gaudere ac eidem tamquam Coloniensi Preposito intendi et de iuribus ac prouentibus ipsius Prepositure plenarie responderi, iniuncto per alias litteras no- stras venerabili frati nostro Leodiensi Episcopo et dilccto filio Abbati
Papst Urban IV. iibertragt die Dompropstei dem Arnold von Looz gegen Heinrich von Heinsberg. — 1264, 18. Februar.
Source Regest: 
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 464. , S. 505
 

ed.

Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln Band II, Nr. 464. , S. 505

    Graphics: 
    x

    494

    12G4 Monasterii sancti Trudouis Leodiensis diocesis, ut, si dictus Archi- episcopus mandatum nostrum in hac parte negligeret adimplere, ipsi uel eorum alter, cum ad id monitione premissa, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo, auctoritate nostra cogere procurarent; verum eodem Archiepiscopo in huiusmodi nostri executioue mandati proce- dere contemptibiliter negligente memoratus Henricus administrationi prefate Prepositure pretextu electionis et confirmationis predictarum, quamquam ex illis utpote post collationem nostram predictam de facto attemptatis nullum eidem in Prepositura ipsa ius competat, se temere ingerens redditus et prouentus eiusdem Prepositure percipit et percepit in ipsius Arnoldi preiudicium non modicum et grauamen. Super quo idem Arnoldus sibi a nobis suppliciter petiit prouideri. Cum igitur quedam possessiones et bona sepefate Prepositure ut di- citur in Ciuitate et districtu uestris consistant, vniuersitatem uestram rogamus et hortamur attente per apostolica uobis scripta mandantes, quatinus eundem Arnoldum babentes in sua iustitia pro nostra et apostolice sedis reuerentia fauorabiliter commendatum, illos qui in Ciuitate et districtu uestris consistunt, quod de redditibus et de pro- uentibus possessionum et bonorum ipsorum, in quibus ipsi Preposito Coloniensi tenentur, memorato Henrico non presumant aliquatenus respondere, sed illos prcfato Arnoldo uel procuratori suo eius nomine cum integritate ministrent, coartare curetis; precibus et mandato in bac parte nostris efficaciter adimplendis illam impensuri sollicitudi- nem, quod sepedictus Arnoldus suorum utilitatem iurium uobis fauen- tibus facilius et celerius consequatur, ac nos uestre deuotionis promp- titudinem commendare proinde non immerito ualeamus.

    Datum apud vrbem ueterem xII. kal. martii. Pontificatus nostri anno tertio.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Plumbum hiingt an der Urkunde.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.